Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/30"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 37: Line 37:
 
''haer''. 55,  
 
''haer''. 55,  
 
[[Name::Theodoretus]]
 
[[Name::Theodoretus]]
lib. 4 ''fabul''., Hieronymus in ''Chronico''.<br>  
+
lib. 4 ''fabul''.,  
 +
[[Name::Hieronymus]]
 +
in ''Chronico''.<br>  
 
2° Magnum esse Spiritum Sanctum, maiorem Filium, maximum Patrem:
 
2° Magnum esse Spiritum Sanctum, maiorem Filium, maximum Patrem:
 
<p style="float:left">[[Name::Theodoretus]]  
 
<p style="float:left">[[Name::Theodoretus]]  

Revision as of 18:50, 3 March 2020

This page has been proofread


ploratus error.

81 Aerius
Eustathii Sebasteni discipulus, superbia et invidentia percitus, quod episcopatum quem diu ambierat, obtinere non potuit, invexit multos errores in Ecclesiam: Epiphanius haer. 75, Augustinus haer. 53.
Docuit:
1° Episcopos et presbyteros in omnibus aequales. Sic enim seipsum consolabatur, cum presbyter esset et episcopus esse nequiret. 1, 2, 3: Epiphanius, Augustinus ibid.
2° Non esse orandum nec offerendum sacrificium pro mortuis.
3° Ieiunia ab ecclesia instituta servanda non esse, sed ieiunandum, quando cuique libet, etiam die Dominico. 1. 2. 3. 4. 5: Luther. et Calvin. sequuntur.
4° Paschae celebrationem non esse servandam: Epiphanius ibid.
5° Hinc in hebdomada sancta quando catholici ieiunant, vigilant, carnem affligunt, maxime convivia et luxus exercebant: Epiphanius.
6° Feruntur non recipere in suam sectam nisi continentes et eos qui nulla propria bona possident: Augustinus ibid.
7° Non recipiunt traditiones: Epiphanius. Idem Luther.
8° Paulus quaedam scripsit Deo plenus et haec recipienda, quaedam Spiritu Sancto destitutus et ea minime recipienda: Epiphanius.


82 Apollinaris
Laodicenus
1° docuit carnem Christum accepisse sine anima rationali, verbum autem ei fuisse pro anima: Epiphanius haer. 77, Augustinus haer. 55, Theodoretus lib. 4 fabul., Hieronymus in Chronico.
2° Magnum esse Spiritum Sanctum, maiorem Filium, maximum Patrem:

Theodoretus ibidem. |

324v



83 Polemius,

380


Appolinaris discipulus, addidit ad haeresin magnam factam esse consubstantiam et commixtionem in Christo divinitatis et carnis: Theodoretus lib. 4 haeret. fabul., Epiphanius haer. 77.


84 Apollinaristi
alii, nam in multas sectas haeresis divisa fuit. Alii dicebant Christum e coelo corpus detulisse: Theodoretus et Epiphanius ubi supra.


85 Alii [Apollinaristae],

380