Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/28

From GATE
Revision as of 18:13, 3 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


Synodum Sirmiensem, quae tota est contra Photinum.
2° Christum tantum esse hominem et ex Maria initium sumpsisse. Utrumque errorem docent ministri Hungarici.


74 Acatius,

350


unde Acatiani, episcopus Caesareae in Palestina, non tam haeresiarcha quam praecipuus haeresis Arianae defensor et propugnator fuit. Et ideo sectae eius ab eo nomen acceperunt, quia divisa haeresi Ariana in sectas multas, ipse fuit princeps eorum, qui purum Arianismum retinebant, quamquam et ipse postea in synodo quadam Antiochena nonnihil fidem mutaverit. Epiphanius haeres. 73, Rufinus lib. 10 Histor. cap. 25.


75 Macedonius

364


episcopus Constantinopolitanus, ab Arianis constitutus ac deinde expulsus, 15 propriam haeresin fabricavit. Asseruit enim filium Dei esse Patri quidem consubstantialem, Spiritum Sanctum vero minime. Hinc Semiariani, appellati sunt. Orta est ista haeresis Pontifice Liberio et Constantio imperantibus anno 364: Hieronymus in Chronic. Haeresin hanc Concilium Constantinopol. 1 condemnavit: Augustinus haer. 52, Epiphanius haer. 73, Socrates lib. 2 cap. 31, Theodoretus lib. 4 haeret. fabul.


76 Aetius et Eunomius

377


discipulus eius anno 377 haeresin suam fabricaverunt, D. Hieronymo teste in Chronico. Fuit autem Eunomius vir et corpore et anima leprosus et morbo gallico correptus. Eius haeresis erat supra modum augere impietatem Arianismi, ita etiam ut Arianis displiceret.
Ita docuit:
1° non solum filium non esse Deum patre minorem et patri similem, ut Ariani [dicebant], sed etiam creaturam et patri omnino dissimilem: Basilius lib. 1 contra Eunomium, Rufinus lib. 10 Histor. cap. 25.
2° Spiritum Sanctum esse creaturam filii, et filio omnino dissimilem. Hinc Anomoei dicti sunt: Basilius lib. 2 in Eunomium circa finem, Augustinus lib. 3 contra Maximin. cap. 5.
3° Bona opera non esse necessaria solamque fidem sufficere ad salutem: Augustinus haer. 54. Idem Lutherus et Calvinus.
4° Deum asserebat se ita intelligere et comprehendere, ut ipse Deus seipsum intellegit et comprehendit, Basilius epist. ad Eunom., Chrysostomus epist. sive homil. contra Anomeos, Theodoretus lib. 4 Haeret. fabul.
5° Scortationem non esse peccatum, sed opus naturale, sicut purgare aures cum pruriunt: Epiphanius in indiculo lib. 3 contra haeres. Idem Luther.