Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/28

From GATE
This page has been proofread


f. 326v

Anno Domini



Hieronymus in Vigilantium, Augustinus epist. 103.[1]
2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10: etiam nostri haeretici asseunt.
3° Non esse de die in Ecclesia accendendos cereos: Hieronymus, ibid.[2]
4° Vigilias non esse celebrandas nisi festi paschatis.
5° Miracula, quae ad reliquias martyrum fiunt, diabolo aemulante fieri.
6° Non posse Sanctos qui iam regnant cum Christo ubi evoluerint esse praesentes.
7° Orationem Sanctorum pro aliis non exaudiri atque ideo inanem esse invocationem Sanctorum: Ambrosius liber de viduitate, Augustinus tractatus 84 in Ioannem, Basilius in oratione in quadraginta martyres.[3]
8° non esse dandas eleemosynas hominibus in locis sanctis pro Christi amore degentibus.
9° Melius esse facultates suas paulatim distribuere pauperibus quam omnia simul vendere et dare pauperibus.
10° Non expedire ut multi ad monasteria et religiones relicto saeculo migrent.
Omnia habet Hieronymus in Vigilantinus.[4]


120 Haeretici quidam

fuerunt, qui reprobabant Ecclesiastem et Canticum Canticorum, quod in eo Salomon de amore suarum concubinarum egerit: Philaster in catal., Hieronymus in prologo galeato, Augustinus lib. 2 doctrina christiana cap. 8, Innocentius in epistola ad Exuperium cap. 7.[5]


121 Pelagius

415


Brito monachus tempore Innocentii I contra Christi gratiam multos errores seminare coepit: Prosper in Chronico.[6]
1° Peccatum originale non propagatione, sed imitatione tantum in posteros transire: Augustinus haer. 88 et lib 1 de peccatorum meritis cap. 9, 15, 16, 18, epistula 106.[7]
2° Parvulos baptizari non ob originale peccatum, sed ut aditum haberent ad regnum coelorum, quamvis etiam id sine baptismo essent habituri: Augustinus haer. 88, Concilium Milevitanum cap. 2, Augustinus epist. 28, 106.[8]
Similia docent Zwingliani.
3° Adam etiamsi non peccasset, tamen fuisse moriturum: Augustinus ibid., et epistula 106, Rom. 8, Concilum Milevitanum can. 1.[9]
4° Sine Dei gratia posse hominem implere omnia Dei praecepta, quamquam id facilius possit cum gratia: Augustinus ibid., Concilium Milevitanum cap. 5, Hieronymus lib. contra Pelagianos.[10]
5° Gratiam Dei docere per legem et praecepta, quid facere debeamus, non autem efficere, ut quod faciendum esse didicerimus, faciamus: Augustinus haereses 88, epistula 106, Concilium Milevitanum cap. 4.[11]
6° Vitam iustorum sine ullo peccato esse posse in hac vita: Augustinus ibid., Concilium Milevitanum cap. 6, Hieronymus 2 contra Pelagianos.[12]
7° Gratia Dei, qua liberamur ab impietate secundum merita nostra dari ac proinde poenitentiae gratiam non esse proprie gratiam: Augustinus, ibid. et lib. de gratia Christi cap. 44.[13]
8° Liberum arbitrium non esse, sed indigere Dei gratia adiuvari: Augustinus epist. 106, Hieronymus Prologus contra Pelagianos.[14]
9° Divites nisi renuntiaverint omnibus, quae possident, non habere spem salutis: Augustinus epist. 106 et 89.[15]
10° Non licere iurare:
11° Victoriam nostram non esse ex Deo, sed ex libero arbitrio: Augustinus epistola 106, epistola ad Gallos Coelestini.[16]
12° Poenitenti veniam dari non ex gratia et misericordia Dei, sed ex merito et labore eius: Augustinus, ibid.[17]
13° Gratiam non ad singulos actus bonos dari: Augustinus et Lyrinensis.[18]
14° Non debere sacerdotes et alios clericos in administratione sacrificii vestibus candidis et preciosis uti: Hieronymus contra Pelagianos lib. 1.[19]
Idem Lutherus.
15° Non requiri auxilium Dei generale ad opera bona bonitate naturali facienda: Hieronymus epistola ad Ctesiphontem, Augustinus lib. 1 de gratia et libero arbitrio cap. 4.[20]
Idem Durandus 2 dist. 1 q. 5.[21]
16° Regnum coelorum in vetere testamento non promitti: Hieronymus lib. 1 contra Pelagianos, Augustinus lib. 19 contra Faustum cap. 31.[22]
_______________

  1. Hieronymus Adversus Vigilantium, 1, p. 6; Augustinus, Epistulae, CCXII, p. 372.
  2. Hieronymus Adversus Vigilantium, 7, p. 16-17.
  3. Ambrosius De viduis, IX, 55-56, col. 264-265; Augustinus In Ioannem, LXXXIV, 1, p. 1258-1260; Basilius Homiliae, XIX, 8, col. 524-525.
  4. Hieronymus, Adversus Vigilantium, 14. 16, p. 27, 29.
  5. Filastrius Hereseon, CXXXV, p. 105-106; Hieronymus, Prologus galeatus, 365; Augustinus De doctrina christiana, II, 8, p. 40; Innocentius i papa Epistolae, VI, 7, col. 501.
  6. Prosper Aquitanus Chronicon, col. 592.
  7. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 6, p. 341; De peccatorum meritis, I, 9, 9; 12, 15-13, 16; 13, 18, p. 26, 34-36, 38; Epistulae, CLXXXVI, 9, 32, p. 71.
  8. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 6, p. 341; Concilium Milevitanum II (416) Mansi, IV, col. 327; Augustinus Epistulae, CLXVI, 7, 20-8, 26, p. 574-582; CLXXXVI, 9, 33, p. 72-73.
  9. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 7, p. 341-342; Epistulae, CLXXXVI, 9, 32, p. 71; Rm 8,11; Concilium Milevitanum II (416) Mansi, IV, col. 327.
  10. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 2, p. 340; Epistulae, CLXXXVI, 9, 32, p. 71; Concilium Milevitanum II (416) Mansi, IV, col. 328; Hieronymus, Adversus Pelagianos, I, 1, p. 6.
  11. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 2, p. 340-341; Epistulae, CLXXXVI, 9, 32, p. 71; Concilium Milevitanum II (416) Mansi, IV, col. 327.
  12. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 5, p. 341; Epistulae, CLXXXVI, 9, 32, p. 71; Concilium Milevitanum II (416) Mansi, IV, col. 328; Hieronymus, Adversus Pelagianos, II, 30, p. 96-97.
  13. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 4, p. 341; Epistulae, CLXXXVI, 9, 32, p. 71; De gratia Christi, I, 40, 44, p. 188.
  14. Augustinus Epistulae, CLXXXVI, 9, 32, p. 71; Hieronymus, Adversus Pelagianos, prologus, 2, p. 5.
  15. Augustinus Epistulae, CLXXXVI, 9, 32, p. 71; CLVII, 4, 28, p. 476.
  16. Augustinus Epistulae, CLXXXVI, 9, 32, p. 71; Coelestinus i papa Epistolae, I, col. 454-456.
  17. Augustinus Epistulae, CLXXXVI, 9, 32, p. 71.
  18. Augustinus Epistulae, CLXXXVI, 9, 32, p. 71; Vincentius Lerinensis Commonitorium, XXIV, 8, p. 181.
  19. Hieronymus Adversus Pelagianos, I, 30, p. 38.
  20. Hieronymus Epistulae, CXXXIII, 5, p. III 248-249; Augustinus De gratia et libero arbitrio, 4, 6, p. 30.
  21. Durandus a Sancto Portiano In Sententias, II, dist. I q. 5, p. 130-131.
  22. Hieronymus, Adversus Pelagianos, I, 32, p. 39; Augustinus Contra Faustum, XIX, 31, p. 535.