f. 326v
Anno Domini
Hieronymus in Vigilantium,
Augustinus
epist. 103.[1]
2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10: etiam nostri haeretici asseunt.
3° Non esse de die in Ecclesia accendendos cereos:
Hieronymus,
ibid.[2]
4° Vigilias non esse celebrandas nisi festi paschatis.
5° Miracula, quae ad reliquias martyrum fiunt, diabolo aemulante fieri.
6° Non posse Sanctos qui iam regnant cum Christo ubi evoluerint esse praesentes.
7° Orationem Sanctorum pro aliis non exaudiri atque dieo inanem esse invocationem Sanctorum.
Ambrosius
lib. de viduit.,
Augustinus
tract. 84 in Ioann.,
Basilius
in orat. in quadrag. martyres.
8° non esse dandas eleemosynas hominibus in locis sanctis pro Christi amore degentibus.
9° Melius esse facultates suas paulatim distribuere pauperibus quam omnia simul vendere et dare pauperibus.
10° Non expedire ut multi ad monasteria et religiones relicto saeculo migrent. Omnia habet
Hieronymus
in Vigilantinus.[3]
120 Haeretici quidam
fuerunt, qui reprobabant Ecclesiastem et Canticum Canticorum, quod in eo Salomon de amore suarum concubinarum egerit.
Philaster
in catal.,
Hieronymus
in prologo galeato,
Augustinus
lib. 2 doctr. Christ. cap. 8,
Innocentius
in epist. ad Exuperium cap. 7.[4]
121 Pelagius
415
Brito monachus tempore Innocentii I contra Christi gratiam multos errores seminare coepit.
Prosper
in Chronico.[5]
1° Peccatum originale non propagatione, sed imitatione tantum in posteros transire.
Augustinus
haer. 88
et
lib 1 de peccat. mer. cap. 9, 15, 16, 18,
epist. 106.[6]
2° Parvulos baptizari non ob originale peccatum, sed ut aditum haberent ad regnum coelorum, quamvis etiam id sine baptismo essent habituri.
Augustinus
haer. 88,
Concil. Milevit. cap. 2,
Augustinus
epist. 28, 106.[7]
Similia docent Zwingliani.
3° Adam etiamsi non peccasset, tamen fuisse moriturum.
Augustinus
ibid.,
et
epist. 106,
Rom. 8,
Concil. Milevit. can. 1.[8]
4° Sine Dei gratia posse hominem implere omnia Dei praecepta, quamquam id facilius possit cum gratia.
Augustinus
ibid.,
Concil. Milevit. cap. 5,
Hieronymus
lib. contra Pelag.[9]
5° Gratiam Dei docere per legem et praecepta, quid facere debeamus, non autem efficere, ut quod faciendum esse didicerimus, faciamus.
Augustinus
haer. 88,
epist. 106,
Concil. Milevit. cap. 4.[10]
6° Vitam iustorum sine ullo peccato esse posse in hac vita.
Augustinus
ibid.,
Concil. Milevit. cap. 6,
Hieronymus
2 contra Pelagianos.[11]
7° Gratia Dei, qua liberamur ab impietate secundum merita nostra dari ac proinde poenitentiae gratiam non esse proprie gratiam.
Augustinus,
ibid.
et
lib. de gratia Christi cap. 44.[12]
8° Liberum arbitrium non esse, sed indigere Dei gratia adiuvari.
Augustinus
epist. 106,
Hieronymus
Prolog. contra Pelagianos.[13]
9° Divites nisi renuntiaverint omnibus, quae possident, non habere spem salutis.
Augustinus
epist. 106 et 89.[14]
10° Non licere iurare.
11° Victoriam nostram non esse ex Deo, sed ex libero arbitrio.
Augustinus
epist. 106,
epist. ad Gallos
Coelestini.[15]
12° Poenitenti veniam dari non ex gratia et misericordia Dei, sed ex merito et labore eius:
Augustinus,
ibid.[16]
13° Gratiam non ad singulos actus bonos dari. Augustinus et Lyrinensis.[17]
14° Non debere sacerdotes et alios clericos in administratione sacrificii vestibus candidis et preciosis uti:
Hieronymus
contra Pelag. lib. 1.[18]
Idem Luther.
15° Non requiri auxilium Dei generale ad opera bona bonitate naturali facienda:
Hieronymus
epist. ad Ctesiphontem.,
Augustinus
lib. 1 de gratia et lib. arbitrio cap. 4.[19]
Idem Durandus 2 dist. 1 q. 5.[20]
16° Regnum coelorum in vetere testamento non promitti:
Hieronymus
lib. 1
contra Pelag.,
Augustinus
lib. 19 contra Faust. cap. 31.[21]
- ↑ Hieronymus, Contra Vigilantium, Augustinus, Epistolae,
- ↑ Hieronymus, Contra Vigilantium,
- ↑ Hieronymus, Contra Vigilantium,.
- ↑ Filastrius Hereseon, CXXXV, p. 105-106 Hieronymus, prologo galeato, Augustinus; Innocentius.
- ↑ Prosper.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 6, p. 341; xxx.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 6, p. 341.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 7, p. 341-342; xxx; xxx.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 2, p. 340; Concilium Milevitanum; Hieronymus, Aversus Pelagianos,.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 2, p. 340-341; Concilium Milevitanum.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 5, p. 341; Concilium Milevitanum; Hieronymus, Aversus Pelagianos,.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 4, p. 341; De gratia Christi.
- ↑ Hieronymus, Aversus Pelagianos,
- ↑ Augustinus Epistolae,
- ↑ Augustinus; Coelestinus.
- ↑ Augustinus.
- ↑ Augustinus; Vincentius Lerinensis.
- ↑ Hieronymus, Aversus Pelagianos,.
- ↑ Hieronymus; Augustinus.
- ↑ Durandus.
- ↑ Hieronymus, Aversus Pelagianos,; Augustinus.