Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/27"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 122: Line 122:

xxx;

xxx;

xxx.

xxx.

</ref>

Idem haeretici nostri temporis.

Idem haeretici nostri temporis.

Revision as of 21:24, 12 March 2020

This page has been proofread

111 Alii
dicunt descendente Christo ad inferos, omnes incredulos credidisse et salvos exiisse: Augustinus haer. 79, Philaster.[1]

112 Alii
dicunt filium Dei semper quidem fuisse, sed tamen non semper dici potuisse nec fuisse filium: Augustinus haer. 80, Philaster.[2]

113 Hypsistarii
haeretici sunt apud Gregorium Nazianzenum [in oratione funebri in obitu patris], qui partim ex gentilium ritibus, partim ex Iudaismo haeresin suam conflantes docebant:
1° Ignis et lucernarum cultum.
2° Sabbathum colendum.
3° Abstinentiam a certis cibis.
4° solum omnipotentem adorandum sine personarum distinctione more Iudaico.

114 Iovinianus
tempore divi Hieronymi exstitit et Divo Augustino adhuc vivente, docuit vero, ut ait Hieronymus lib. 1 in Iovinianum et Augustinus haer. 82:[3]
1° Omnia peccata esse paria.
Idem fere omnes Lutherani, qui omne peccatum volunt esse mortale sua natura.
2° Non posse peccare hominem post baptismum: Augustinus haer. 82.[4]
3° Ciborum delectum id est ieiunia non prodesse. Idem omnes novi haeretici.
4° Beatam Virginem in partu non permansisse virginem. Idem Butzerus et Molinaeus in tertia parte unionis Evangel.
5° Coniugium virginitati dignitate et merito coaequari. Idem Butzerus et Molinaeus.
6° Praemia beatorum canisa aequalia. Hieronymus lib. 1 in Iovin.Cite error: Closing </ref> missing for <ref> tag
Idem haeretici nostri temporis docent ritum celebrandi Pascha adiaphoron esse.

centuria quinta

Anno Domini

116 Abeliani

400

tempore D. Augustini in regione Hipponensi fuerunt, qui sine coniugibus esse non poterant et tamen iis permisceri non poterant. Itaque vivebant in perpetua continentia ut et uxor, et ut successores haberent, filiam et filium cum pacto eodem modo vivendi sibi adoptabant: Augustinus haer. 87.[5] Item lib. 15 contra Faustum cap. 7.

117 Hilarius
quidam laicus eiusdem D. Augustini tempore dicebat non debere hymnos et psalmos in ecclesia cantari tempore oblationis: Augustinus lib. 2 Retract. cap. 11 et lib. 10 Confess. cap. 33 et epist. 119, Ambrosius lib. 5 epistol. in oratione de non tradendis basilicis, Socrates lib. 6 cap. 8 Histor.[6]
Idem haeretici nostri temporis.

118 Bonosus
episcopus iisdem temporibus docuit, Christum filium Dei esse non anturalem, sed adoptivum: Innocentius papa in epis. ad Maced. episc., quae est 21, Gregorius lib. 11 epist. 61, Isidorus lib. 8 Ethymol. cap. 5, Hilarius lib. 6 Trinit.[7]

119 Vigilantius

410

D. Hieronymi tempore multos errores invexit:
1° Ecclesiasticos uxoratos esse debere, quo circa episcopi diaconos non ordinabant nisi uxorem haberent: Hieronymus in Vigilantium, Ambrosius lib. 1 Offic. cap. 50, Augustinus lib. 2 de adult. coniug. cap. 20, Leo epist. ad Anastas. Thessal ∅ cap. 4. Nostri haeretici non solum ante ordines, sed etiam post volunt duci uxores, quod in Ecclesia numquam fuit auditum.
2° Reliquias sanctorum non esse venerandas:

1. Augustinus De haeresibus, LXXIX, p. 336; xxx.
2. Augustinus De haeresibus, LXXX, p. 336; xxx.
3. xxx; Augustinus De haeresibus, LXXXII, p. 337.
4. Augustinus De haeresibus, LXXXII, p. 337.
5. Augustinus De haeresibus, LXXXVII, p. 339-340.
6. xxx; xxx; xxx; xxx; xxx.
7. xxx; xxx; xxx; Hilarius De Trinitate, xxx