Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/2

From GATE
Revision as of 19:12, 25 February 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


3° mundum non esse creatum a deo, sed ab angelis quos ipse ex Helena, meretricula sua, tamquam ex diuina mente generauerat.
4° prophetas ab ijsdem angelis inspiratos prophetasse.
5° migrare animas de corpore in corpus.
6° per fidem eius in ipsum et gratiam homines saluari, nec esse ulla opera necessaria, idem hodie Lutherani.
7° esse unum deum inuisibilem et omnibus incognitum, et sub eo multos alios, ex quibus unus sorte electus est, ut esset

313v

deus Iu|daeorum. Ita refert Clemens liber 2 Recognitionum.


8° liberum arbitrium non esse in hominibus, sed omnia fato fieri, Clemens liber 3 Recognitionum, idem Lutherani.
9° se dedisse legem Iudaeis cum in monte Sinai apparuit, Augustinus haereses 2. 10° legem non esse a deo, sed a sinistra uirtute, Epiphanius.
11° omnes qui credunt ueteri testamento esse perituros, Epiphanius haereses 16.
12° non esse futuram resurrectionem, Epiphanius ibidem. Libertini in Gallia et Seruetus idem docent.
13° promiscuum et communem esse usum feminarum, Augustinus haereses1.a Idem Anabaptistae.
14° se (uidelicet Simonem) non hominem esse, nec pati posse, Theodoretus haereticorum fabularum liber 1 haereses 1a.[1]
15° Christum non uenisse nec aliquid a Iudaeis pertulisse, Augustinus haereses 1a.
16° deum esse auctorem peccatorum, Vincentius Lyrinensis. Idem Joannes Wiclef, Lutherus. [Ignatius ad] Trallianos, Egesippus liber 3 de excidio Hierosolymitani caput 2, Justinus in apologia 2, Eusebius liber 2 hystoriae caput 13, Damascenus haereses 1a.[2]

70

7us Menander


Simonis discipulus fuit et in cathedra pestilentiae successor, Irenaeus liber 1 caput 21, Eusebius liber 3 caput 26, Tertullianus liber de praescriptione. Fuit

  1. Theodoretus Cyrensis Haereticarum fabularum compendium, I, col. 341-345.
  2. Johannes Damascenus De haeresibus, 21, p. 26.