f. 313r
Auctore Rdo P. Ruberto Perlarmino[1]
centuria prima
Anno Domini
1us Thebutes
40
est ex uetustissimis haereticis qui ecclesiam usque ad illa tempora uirginem existentem primum contaminare coeperunt.
Nomina eorum haec sunt: Thebutes seu Thebulus, Gortheus, Cleobius, Masbotheus, Dositheus, Simon, Menander.
Causam cur Thebutes recesserit ab ecclesia, reddit
Egesippus liber 5 commentarii apud
Eusebium liber 4 caput 22,
Nicephorus
liber 4 caput 7,
quod in episcopatus petitione repulsam tulisset.[2]
Quod Thebutes, Gortheus, Cleobius et Dositheus docuerint et an baptizati fuerint, non satis constat:
Tertullianus
liber de praescriptione, quare non iniura.[3]
Irenaeus
liber 1 caput 20,
Epiphanius
haereses 21,
Augustinus
haereses 1,
Theodoretus
haereses 1,
Damascenus
haereses 1a,
et caeteri patres primam haeresim fuisse Simonianam dicunt.[4]
2us Gortheus
40
a quo haeresis Gortheianorum: Eusebius liber 4 caput 22 historia.[5]
3us Cleobius
40
a quo haeresis Cleobianorum: Eusebius ibidem.[6]
4us Masbotheus
40
a quo haeresis Masbotheorum: Eusebius ibidem.[7]
5us Dositheus
40
a quo haeresis Dositheorum: Hieronymus contra Luciferianos.[8]
6us Simon Magus
50
Dosithei discipulus fuit primus, teste
S.
Clemente
2 Recognitionum actio 8. 1, 2, 3, 4, 5, 6.[9]
In
Irenaeo
liber 1 caput 20, 23 et 24 contra Valentinum,
Tertullianus,
liber de praescriptione errores eius fuerunt hi:[10]
1° dicit gratiam dei pecunijs emi.
2° se deum esse et in Samaria apparuisse ut patrem, in Iudaea ut filium, in gentibus ut spiritus sanctus.
3° mundum non esse creatum a deo, sed ab angelis quos ipse ex Helena, meretricula sua, tamquam ex diuina mente generauerat.
4° prophetas ab ijsdem angelis inspiratos prophetasse.
5° migrare animas de corpore in corpus.
6° per fidem eius in ipsum et gratiam homines saluari, nec esse ulla opera necessaria.
Idem hodie Lutherani.
7° esse unum deum inuisibilem et omnibus incognitum, et sub eo multos alios, ex quibus unus sorte electus est, ut esset deus Iu-
_______________
- ↑ Autore ... Perlarmino] add. in mg. altera manus.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, IV 22, 5, p. 370; Nicephorus Historia Ecclesiastica, IV, 7, col. I 992.
- ↑ (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 1, p. 213.
- ↑ Irenaeus Adversus haereses, I, 23, 2, p. 314; Epiphanius Panarion, XXI, titulus, p. I 238; Augustinus De haeresibus, I, p. 290; Theodoretus Fabula, I, 1, col. 341; Johannes Damascenus De haeresibus, 21, p. 26.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, IV 22, 5, p. 370.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, IV 22, 5, p. 370.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, IV 22, 5, p. 370.
- ↑ Hieronymus Contra Luciferianos, 23, col. 187.
- ↑ (Ps.)-Clemens Recognitiones, II, 8, p. 55.
- ↑ Irenaeus Adversus haereses, I, 23, 1-4, p. 312-320; (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 1, p. 213-214.