Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/2"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 3: Line 3:

5° migrare animas de corpore in corpus.

5° migrare animas de corpore in corpus.

6° per fidem eius in ipsum et gratiam homines saluari, nec esse ulla opera necessaria, idem hodie Lutherani.

6° per fidem eius in ipsum et gratiam homines saluari, nec esse ulla opera necessaria, idem hodie Lutherani.

7° esse unum deum inuisibilem et omnibus incognitum, et sub eo multos alios, ex quibus unus sorte electus est,

7° esse unum deum inuisibilem et omnibus incognitum, et sub eo multos alios, ex quibus unus sorte electus est, ut esset

313v

313v

ut esset deus Iu|daeorum. Ita refert Clemens liber 2 ''Recognitionum''.

deus Iu|daeorum. Ita refert Clemens liber 2 ''Recognitionum''.

8° liberum arbitrium non esse in hominibus, sed omnia fato fieri, Clemens liber 3 ''Recognitionum'', idem Lutherani.

8° liberum arbitrium non esse in hominibus, sed omnia fato fieri, Clemens liber 3 ''Recognitionum'', idem Lutherani.

9° se dedisse legem Iudaeis cum in monte Sinai apparuit, Augustinus ''haereses'' 2.

9° se dedisse legem Iudaeis cum in monte Sinai apparuit, Augustinus ''haereses'' 2.

Revision as of 12:24, 13 February 2020

This page has not been proofread

3° mundum non esse creatum a deo, sed ab angelis quos ipse ex Helena, meretricula sua, tamquam ex diuina mente generauerat.
4° prophetas ab ijsdem angelis inspiratos prophetasse.
5° migrare animas de corpore in corpus.
6° per fidem eius in ipsum et gratiam homines saluari, nec esse ulla opera necessaria, idem hodie Lutherani.
7° esse unum deum inuisibilem et omnibus incognitum, et sub eo multos alios, ex quibus unus sorte electus est, ut esset

313v

deus Iu|daeorum. Ita refert Clemens liber 2 Recognitionum.

8° liberum arbitrium non esse in hominibus, sed omnia fato fieri, Clemens liber 3 Recognitionum, idem Lutherani.
9° se dedisse legem Iudaeis cum in monte Sinai apparuit, Augustinus haereses 2. 10° legem non esse a deo, sed a sinistra uirtute, Epiphanius.
11° omnes qui credunt ueteri testamento esse perituros, Epiphanius haereses 16.
12° non esse futuram resurrectionem, Epiphanius ibidem. Libertini in Gallia et Seruetus idem docent.
13° promiscuum et communem esse usum feminarum, Augustinus haereses1.a Idem Anabaptistae.
14° se (uidelicet Simonem) non hominem esse, nec pati posse, Theodoretus haereticorum fabularum liber 1 haereses 1a.
15° Christum non uenisse nec aliquid a Iudaeis pertulisse, Augustinus haereses 1a.
16° deum esse auctorem peccatorum, Vincentius Lyrinensis. Idem Joannes Wiclef, Lutherus. [Ignatius ad] Trallianos, Egesippus liber 3 de excidio Hierosolymitani caput 2, Justinus in apologia 2, Eusebius liber 2 hystoriae caput 13, Damascenus haereses 1a.

70

7us Menander

Simonis discipulus fuit et in cathedra pestilentiae successor, Irenaeus liber 1 caput 21, Eusebius liber 3 caput 26, Tertullianus liber de praescriptione. Fuit