Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/14

From GATE
Revision as of 13:53, 24 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 319v

Anno Domini



et legem tulisse de non adulterando.
3° Esse iam adulterandum, ut ei resistamus, qui ista zizania seminaverit.


50 Peratae
alii haeretici sunt a Peratio quodam dicti.
1, 2, 3 Theodoretus lib. 1 haeret. fabul. cap. 18.[1]
1° Docent unum esse mundum tripartitum. Primam partem dicunt esse Trinitatem, secundam potentiarum infinitarum multitudinem, tertiam vocant specialem.
2° Ex prima parte descendisse in ultimam quendam hominem triplicis naturae et tricorporem et triplici potestate praeditum et hunc esse Christum.
3° Primam et secundam partem mundi permansuram, tertiam vero perituram.


centuria tertia



51 Tertullianus

210


vir clarissimus quondam, tandem in haeresim Montani, quam antea expugnaverat, incidit: Hieronymus De viris illustr., Augustinus haer. 86, Tertullianus de Praescriptione.[2]
Docuit haec:
1° Animam esse corpoream: Tertullianus De carne Christi et lib. de Anima cap. 2.[3]
2° Deus esse corporeum: Tertullianus lib. contra Praxeam.[4]
3° [Secundas nuptias esse stupra.]
4° Animas pessimorum hominum verti in daemones.
5° Animas per traducem propagari.
1. 2. 3. 4. 5: Augustinus haer. 86, ubi etiam primum et secundum errorem utrumque excusat.[5]
6° Christum mille annorum regnaturum post resurrectionem: Hieronymus De viris illustr. in Papiam.[6]
7° Mariam virginem ante partum fuisse, sed non in partu: Tertullianus De Carne Christi.[7]
8° Poenitentiam post baptismum tantum semel in Ecclesia inveniri, ideoque dici secundum post naufragium tabulam, non tertiam aut quartam: Tertullianus lib. de Poenitentia.[8]
9° In persecutione non esse fugiendum: Tertullianus De fuga in persecutione.[9]
10° Esse ieiunandum more Cathaphrygarum: Tertullianus lib. de ieiunio contra Psychicos.[10]
11° Montanum esse Paracletum: Tertullianus lib. contra Praxeam et lib. de fuga et alibi.[11]
12° Montanistas esse spirituales, catholicos autem animales. Tertullianus lib. de monogamia et lib. de ieiunio.[12]
13° Patrem esse totam substantiam, filium esse portionem: Tertullianus lib. contra Praxeam.[13].
14° Patrem fuisse, quando nondum erat Filius: Tertullianus lib. contra Hermogenem et lib. de carne Chr. et lib. de anima cap. 20.[14]
Pacianus Epistol. ad Symphorinum dicit Tertullianum post

  1. Theodoretus Fabularum, I, 17, col. 368-369.
  2. Hieronymus, De viris illustribus, LIII, p. 31-32; Augustinus De haeresibus, LXXXVI, p. 338-339; (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 7, p. 224.
  3. Tertullianus De carne Christi, 11, p. 220; De anima, 9, p. 309-310.
  4. Tertullianus Adversus Praxean, 7, p. 236-237.
  5. Augustinus De haeresibus, LXXXVI, p. 338-339.
  6. Hieronymus, De viris illustribus, XVIII, p. 19.
  7. Tertullianus, De carne Christi, 23, p. 246.
  8. Tertullianus De poenitentia
  9. Tertullianus De fuga
  10. Tertullianus De ieiuno, 13, p. 292.
  11. Tertullianus Adversus Praxean, 1, p. 228; De fuga.
  12. Tertullianus De monogamia, ; De ieiunio, 1, p. 274.
  13. Tertullianus Adversus Praxean, 26, p. 278.
  14. Tertullianus Contra Hermogenem, 3, p. 129; De carne Christi; De anima.