f. 319v
Anno Domini
et legem tulisse de non adulterando.
3° Esse iam adulterandum, ut ei resistamus, qui ista zizania seminaverit.
50
Peratae
alii haeretici sunt a Peratio quodam dicti.
1, 2, 3
Theodoretus
lib. 1 haeret. fabul. cap. 18.[1]
1° Docent unum esse mundum tripartitum. Primam partem dicunt esse Trinitatem, secundam potentiarum infinitarum multitudinem, tertiam vocant specialem.
2° Ex prima parte descendisse in ultimam quendam hominem triplicis naturae et tricorporem et triplici potestate praeditum et hunc esse Christum.
3° Primam et secundam partem mundi permansuram, tertiam vero perituram.
centuria tertia
51 Tertullianus
210
vir clarissimus quondam, tandem in haeresim Montani, quam antea expugnaverat, incidit:
Hieronymus
De viris illustr.,
Augustinus
haer. 86,
Tertullianus
de Praescriptione.[2]
Docuit haec:
1° Animam esse corpoream:
Tertullianus
De carne Christi
et
lib. de Anima cap. 2.[3]
2° Deus esse corporeum:
Tertullianus
lib. contra Praxeam.[4]
3° [Secundas nuptias esse stupra.]
4° Animas pessimorum hominum verti in daemones.
5° Animas per traducem propagari.
1. 2. 3. 4. 5:
Augustinus
haer. 86,
ubi etiam primum et secundum errorem utrumque excusat.[5]
6° Christum mille annorum regnaturum post resurrectionem:
Hieronymus
De viris illustr. in Papiam.[6]
7° Mariam virginem ante partum fuisse, sed non in partu:
Tertullianus
De Carne Christi.[7]
8° Poenitentiam post baptismum tantum semel in Ecclesia inveniri, ideoque dici secundum post naufragium tabulam, non tertiam aut quartam:
Tertullianus
lib. de Poenitentia.[8]
9° In persecutione non esse fugiendum:
Tertullianus
De fuga in persecutione.[9]
10° Esse ieiunandum more Cathaphrygarum:
Tertullianus
lib. de ieiunio contra Psychicos.[10]
11° Montanum esse Paracletum:
Tertullianus
lib. contra Praxeam
et
lib. de fuga et alibi.[11]
12° Montanistas esse spirituales, catholicos autem animales. Tertullianus
lib. de monogamia
et
lib. de ieiunio.[12]
13° Patrem esse totam substantiam, filium esse portionem:
Tertullianus
lib. contra Praxeam.[13].
14° Patrem fuisse, quando nondum erat Filius:
Tertullianus
lib. contra Hermogenem
et
lib. de carne Chr.
et
lib. de anima cap. 20.[14]
Pacianus
Epistol. ad Symphorinum
dicit Tertullianum post
_______________
- ↑ Theodoretus Fabularum, I, 17, col. 368-369.
- ↑ Hieronymus, De viris illustribus, LIII, p. 31-32; Augustinus De haeresibus, LXXXVI, p. 338-339; (Ps.)-Tertullianus Adversus haereses, 7, p. 224.
- ↑ Tertullianus De carne Christi, 11, p. 220; De anima, 9, p. 309-310.
- ↑ Tertullianus Adversus Praxean, 7, p. 236-237.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXXVI, p. 338-339.
- ↑ Hieronymus, De viris illustribus, XVIII, p. 19.
- ↑ Tertullianus, De carne Christi, 23, p. 246.
- ↑ Tertullianus De poenitentia, 4, 2; 7, 1, p. 148, 157.
- ↑ Tertullianus De fuga, 14, 3, p. 43.
- ↑ Tertullianus De ieiunio, 13, p. 292.
- ↑ Tertullianus Adversus Praxean, 1, p. 228; De fuga, 9, 4, p. 32.
- ↑ Tertullianus De monogamia, 5, 7, p. 53; De ieiunio, 1, p. 274.
- ↑ Tertullianus Adversus Praxean, 26, p. 278.
- ↑ Tertullianus Contra Hermogenem, 3, p. 129; De carne Christi, 18, p. 234; no encontramos rastros de esta doctrina en el De anima.