Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/14

From GATE
Revision as of 17:24, 23 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


f. 319v

Anno Domini



et legem tulisse de non adulterando.
3° Esse iam adulterandum, ut ei resistamus, qui ista zizania seminaverit.


50 Peratae
alii haeretici sunt a Peratio quodam dicti.
1, 2, 3 Theodoretus lib. 1 haeret. fabul. cap. 18.[1]
1° Docent unum esse mundum tripartitum. Primam partem dicunt esse Trinitatem, secundam potentiarum infinitarum multitudinem, tertiam vocant specialem.
2° Ex prima parte descendisse in ultimam quendam hominem triplicis naturae et tricorporem et triplici potestate praeditum et hunc esse Christum.
3° Primam et secundam partem mundi permansuram, tertiam vero perituram.


centuria tertia



51 Tertullianus

210


vir clarissimus quondam, tandem in haeresim Montani, quam antea expugnaverat, incidit: Hieronymus De viris illustr., Augustinus haer. 86, Tertullianus de Praescriptione.[2]
Docuit haec:
1° Animam esse corpoream: Tertullianus De carne Christi et lib. de Anima cap. 2.
2° Deus esse corporeum: Tertullianus lib. contra Praxeam.
3° [Secundas nuptias esse stupra.]
4° Animas pessimorum hominum verti in daemones.
5° Animas per traducem propagari.
1. 2. 3. 4. 5: Augustinus haer. 86, ubi etiam primum et secundum errorem utrumque excusat.[3]
6° Christum mille annorum regnaturum post resurrectionem: Hieronymus De viris illustr. in Papiam.
7° Mariam virginem ante partum fuisse, sed non in partu: Tertullianus De Carne Christi.
8° Poenitentiam post baptismum tantum semel in Ecclesia inveniri, ideoque dici secundum post naufragium tabulam, non tertiam aut quartam: Tertullianus lib. de Poenitentia.
9° In persecutione non esse fugiendum: Tertullianus De fuga in persecutione.
10° Esse ieiunandum more Cathaphrygarum: Tertullianus lib. de ieiunio contra Psychicos.
11° Montanum esse Paracletum: Tertullianus lib. contra Praxeam et lib. de fuga et alibi.
12° Montanistas esse spirituales, Catholicos autem animales. Tertullianus lib. de monogamia et lib. de ieiunio.
13° Patrem esse totam substantiam, filium esse portionem: Tertullianus lib. contra Praxeam.
14° Patrem fuisse, quando nondum erat Filius: Tertullianus lib. contra Hermogenem et lib. de carne Chr. et lib. de anima cap. 20. Pacianus Epistol. ad Symphorinum dicit Tertullianum post

  1. Theodoretus Fabularum, I, 17, col. 368-369.
  2. Hieronymus, De viris illustribus, LIII, p. 31-32; Augustinus De haeresibus, LXXXVI, p. 338-339; xxx.
  3. Augustinus De haeresibus, LXXXVI, p. 338-339.