Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/14

From GATE
Revision as of 13:08, 19 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


tini secutus est et praeterea docuit 1° Omnia pendere ex fato. Augustinus haeres. 35. 2° Non esse futuram resurrectionem: Epiphan. haer. 36.


37 Hermogenes.

174


Circa eadem tempora vixit. Docuit autem 1° Materiam esse Deo coaeternam. Tertullianus De Praescript. et lib. in Hermogenem. 2° In Deo esse unam personam tantum. Eandem haeresim postea Praxeas recepit et postea Noetus et Sabellius, de quibus postea Augustinus haeres. 41. Tertullianus de Praescript. et lib. contra Praxeam. 3° Corpus Domini in solem esse repositum. 4° Daemones esse in materiam refundendos. Theodoretus lib. 1 haeret. fabul.


38 Montanus

175


Phryx, unde Cataphrygae haeretici dicuntur. Extitit temporibus Antonini Pii. In cupiditate primum locum obtinendi capit novam haeresim excogitare: Epiphanius haer. 48, Theodoretus lib. 3 cap. 3 haeret. fabul. Docuit haec. 1° Spiritum in apostolis fuisse, paracletum autem multa plura in Montano dixisse quam Christus in Evangelio protulit. 2° Montanum esse paracletum et Priscillam ac Maximillam prophetissas eius. Basilius lib. 2 in Eunomium, Eusebius lib. 4 cap. 14 Hystor., Augustinus haeres. 26, Theodoretus lib. 3 haeret. fabul. 3° Matrimonium dissolvi posse: Eusebius lib. 4 Histor. cap. 17. 4° Tres quadragesimas instituit. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10 Hieronymus ad Marcellam de erroribus Montani. 5° Pepuzam urbem ipsius esse Hierusalem docuit et in ea tres ordines instituit: 1° patriarcharum, 2° levitarum, 3° Episcoporum. 6° Poenitentiam et peccatorum confessionem sustulit, idem Lutherani. 7° Prophetas fuisse correptitios nec scivisse quid dicerent. 8° Secundas nuptias fornicationem esse. Augustinus haer. 26. 9° Sanguinem infantum suis mysteriis miscebant, sed hoc ipsi non fatebantur. Hieronymus et Theodoretus ibidem, Augustinus haer. 26, Epiphanius haer. 48. 10° Unam esse tantum personam in divinis: Clemens lib. 4 Strom. 11° Animales esse eos omnes qui eorum doctrinam non sequuntur. 12° Veros martyres esse apud se. Eusebius lib. 5 cap. 15. 13° Rebaptizandos esse eos qui convertuntur: Philaster.