Page:APUG 351H.pdf/7

From GATE
Revision as of 13:46, 17 November 2017 by Martín M. Morales (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "In Doctrina B[elarmini] observata a Lessio <lb /> 1. Posositio. <lb /> Non ideo sortitur gratia effectum quia voluntas <lb /> humana ei cooperatur: neque est in potestate...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


In Doctrina B[elarmini] observata a Lessio
1. Posositio.
Non ideo sortitur gratia effectum quia voluntas
humana ei cooperatur: neque est in potestate
hominis ut gratiam faciat efficacem, que alioquin
non esset nisi sufficiens: et contrarium alienum
a sententia D. Agustini, et scripturarum
divinarum.
Examen.
Haec propositio videtur evertere libertatem ar
bitrii in operibus pietatis: si enim non ideo gra
tia sortitur effectum; quia voluntas * ei cooperatur
ergo non pendet a voluntate human quod bonum
opus sit vel non sit. Conseq[ueter] patet quia si
efficientia et influxus gratiae in opus non pen
det a nostra voluntate, etiam ipsum opus quod
est terminus intrinsecus illius efficientae et
influxus, non pendet a nostra voluntate.
quod etsi per se videatur satis manifestum,
tamen declaratur a simili. Si in nostra vo
untate vel intellectu esset aliquis habitus eius
conditionis et naturae in operando, ut a
voluntate nostra non pendeat quod ille operatur;