Page:APUG 351H.pdf/7

From GATE
This page has been proofread


In Doctrina B. Bellarmini observata a Lessio
1. Propositio.
Non ideo sortitur gratia effectum quia voluntas[1]
humana ei cooperatur: neque est in potestate
hominis ut gratiam faciat efficacem, quae alioquin
non esset nisi sufficiens: et contrarium alienum
a sententia D. Augustini, et scripturarum
divinarum.

Examen.


Haec propositio videtur evertere libertatem ar
bitrii in operibus pietatis: si enim non ideo gra
tia sortitur effectum; quia voluntas humana ei cooperatur
ergo non pendet a voluntate humana quod bonum
opus sit vel non sit. Consequenter patet quia si
efficientia et influxus gratiae in opus non pen
det a nostra voluntate, etiam ipsum opus quod
est terminus intrinsecus illius efficientae et
influxus, non pendet a nostra voluntate.
Quod etsi per se videatur satis manifestum,
tamen declaratur a simili. Si in nostra vo
luntate vel intellectu esset aliquis habitus eius
conditionis et naturae in operando, ut a

voluntate nostra non pendeat quod ille operatur;

  1. Nel margine: Col. 927a