Page:APUG 351H.pdf/8

From GATE
This page has not been proofread


01 perspicuum est effectum quoque eius a nostra volun[-]
02 tate non pendere: ergo pari modo si gratia efficax
03 eius est conditionis in operando, ut non pendeat
04 a nostra voluntate quod effectum habeat; mani
05 festum est illum effectum qui est ipsum opus
06 supernaturanle non pendere a nostra voluntati;
07 ac proinde non esse liberum quod quomodo sanae
08 doctrinae congruat, non video.
09 2. Si gratia non ideo sortitur effictum quia
10 voluntas humana ei cooperatur; peto quae sit
11 causa cur sortiatur effecutum. Dices, ipsa
12 efficacia gratiae, quam habet in actu primo: haec
13 enim est causa cur sit efficax in actu secundo,
14 hoc est cur effectum habeat. Contra ut gratia
15 sit efficax in actu primo, nullo modo est in po-
16 testate voluntatis, iuxta hunc authorem. Similiter
17 non est in potestate voluntatis, ut haec effica
18 cia in actum secundum exeat, et effectum sortiatur,
19 ut idem docet. Quomodo ergo ipse effectus (qui est
20 noster consensus) est in potestate voluntatis? Si
21 enim efficacia causae? non est in potestate vo[-]
22 luntatis; neque effectus illi efficaciae necessario
23 coherens est in potestate. Tertio
24 Fide certum est a voluntatis libertate et negligentia