hoc est precatus ore periuro malum.
Triumpho reducunt Stum Ign. tubis et tympanis sonantibus.
ACTUS QUINTUS SCENA PRIMA
ALPINUS ET NIGRIUS
Alpinus furiis agitatus aufugit Roma Gehennam opitulante Nigrio. Exit cum veste eremitica quam
indignabundus abiicit.
ALP. -Lacerna vilis, sortis opprobrium meae Omitte (ad 1822-26)
male auspiciati triste monumentum doli,
abi cinereum in pulverem aeternis abi
1825 urenda flammis Lemnii vestis fabri,
simulata frustra texit Alpinum stola
ALP. -Loyola vicit; vicit? O saevus dolor!
Mugiat Olympus igne fulmineo: horridis
nigrescat aura facibus. Atrati iubar
1830 Phaëtontis exple fulmen: ô caelum, feri!
Si quaeris in quem tela librentur, meum
iaculentur illa verticem, scelerum struem
Hic cerne, montis culmini Aetnaei parem.
O dira fata! Surda mors uni mihi,
1835 aurita multum caeteris! Frustra invoco?
Nec Styx, nec aether perimit? Invitus traho
vitale munus? Spretus incassum peto
calcare cunctis perviam lethi viam?
Vive ergo vive, et quamdiu vives vove
Ignatium Romamque diris omnibus.
Rediviva crescant odia, dum media feret
librata tellus astra, dum siccas polus
versabit Arctos, maria dum pisces bibent.
Omnia parata, Nigre? NIG. -Nihil ad iter deest, Aperta scena
1845 en currus ater iam diu expectat foris, niger equus apparet
aterque famulus, itineris tuti ducem cum ethiope et molosso
iunxi molossum: turbini aequales ferent
mox te Gehennam. ALP. -Domina terrarum, vale
Page:APUG 1123.pdf/88
From GATE
Revision as of 09:38, 9 April 2024 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "hoc est precatus ore periuro malum. Triumpho reducunt Stum Ign. tubis et tympanis sonantibus. ACTUS QUINTUS SCENA PRIMA ALPINUS ET NIGRIUS Alpinus furiis agitatus aufugit Roma...")
This page has not been proofread