Page:APUG 0385-B.pdf/7

From GATE
Revision as of 13:29, 22 September 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


Quando enim conveniunt Hieronymus
et 70[1], et chaldeus, eorum sententia omni
bus aliis anteponenda est. Quod
ad sensum attinet, etsi multi per
principium intelligunt initium temporis,
vel fili ut excludant mundi aeterni
tatem; multi etiam filium Dei, ut ex
hoc loco colligant trinitatem, quos
non reprehendimus, tamen sensus literalis
iuxta verbi proprietatem est de ordine
creationis. idem enim est, in principio creavit,
ac si diceret, Primum omnium creavit Deus
coelum et terram.
בָרָא est ipsa radix. Distinguitur autem בָראָ
a יָצַר secundum R. David in libro
radicum, quod יָצַר dicitur solum de rebus
corporeis, בָּראָ de omnibus. significat
autem tria verbum בָּראָ. Primo creare.
2° succidere seu destruere sepissime enim
verba hebraica duo contraria significant.
3° eligere, dividere, decernere, etc. quia enim
dividit unum ab alio, videtur simul et
facere et destruere. Hoc loco Pagninus
Hieronymus ab Oleastro putat significare distinguere.[2]


---page break---

  1. Septuagint
  2. Hieronymus ab Oleastro (Jerónimo de Azambuja) wrote a commentary on the Pentateuch: Reverendi Patris Fratris Hieronymi ab Oleastro ... Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, iuxta M. Sanctis Pagnini .. interpretationem (Lisbon, 1556-8).