Page:APUG 0385-B.pdf/7

From GATE
This page has not been proofread


quando enim conveniunt Hieronymus
et 70, et chaldeus, eorum sententia omni
bus aliis anteponenda est. Quod
ad sensum attinet, etsi multi per
principium intelligunt initium temporis,
vel fili ut excludant mundi aeterni
tatem; multi etiam filium Dei, ut ex
hoc loco colligant trinitatem, quos
non reprehendimus, tamen sensus literalis
iuxta verbi proprietatem est de ordine
creationis. idem enim est, in principio creavit,
ac si diceret, Primum omnium creavit Deus
caelum, et terram.[1]
בָרָא est ipsa radix. Distinguitur autem בָראָ
a יָצַר secundum R. David in libro radicum,
quod יָצַר dicitur solum de rebus
corporeis, בָּראָ de omnibus significat[2]
autem tria verbum בָּראָ. Primo creare.
2° succidere, seu destruere. sepissime enim
verba hebraica duo contraria significant.
3° eligere, dividere, decernere, etc.[3] qui enim
dividit unum ab alio, videtur simul et
facere et destruere. Hoc loco Pagninus
Hieronymus ab Oleastro putat significare, distinguere.[4]


---page break---

  1. Bellarmine is possibly referring to Thomas Aquinas Summa theologiae, In prima parte, q. 46, art.3.
  2. Reverendi Patris Fratris Hieronymi ab Oleastro Lusitani, praedicatorii ordinis... Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, iuxta M. Sanctis Pagnini Lucensis eiusdem ordinis interpretationem (Antwerp, 1569), 1v. Like Bellarmine Hieronymus ab Oleastro referred to Kimhi.
  3. Pagnini,Thesauri Hebraicae linguae, ibid.
  4. Reverendi Patris Fratris Hieronymi ab Oleastro Lusitani, praedicatorii ordinis... Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, iuxta M. Sanctis Pagnini Lucensis eiusdem ordinis interpretationem (Antwerp, 1569), 1v. Like Bellarmine Hieronymus ab Oleastro referred to Kimhi.