Page:APUG 0385-B.pdf/8

From GATE
This page has not been proofread


Sed contra, nam si primum Dei opus
fuit distinguere caelum, et terram, ergo
Deus non fecit caelum, et terram, nam
distinctio presupponit esse. Propterea
quaeri solet, an verbum hoc proprie
significet ex nihilo facere. Res
pondet idem Hieronymus quod non. quia in hoc p°
capite dicitur וַיִּבְרָא אלֹהִם אָדָם
et tamen hominem Deus non fecit ex
nihilo, sed ex pulvere.[1] At re
vera credibile est hoc verbum signi
ficare solum producere ex nihilo.
Nam nusquam invenitur quantum ego legere
potui, nisi in actione Dei. Quando enim
scriptura vult exprimere productionem
a creatura procedentem nunquam utitur verbo
בָּרָא, sed יָלַד יָצַר עָשָׂה
et similibus. Deus autem etsi hominem
fecit ex limo, et multa alia ex aliis rebus,
tamen recte dicitur creare id est ex nihilo
facere, quia etiam limum et omnem aliam
materiam crea produxit, itaque videntur
hebrei habere proprie verbum produce creandi,


---page break---

  1. Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum , 1v.