Page:APUG 0385-B.pdf/60

From GATE
Revision as of 13:25, 28 September 2023 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


quod de istis fluminibus fiebat. propterea scriptu
ra inferius cap. 19 ubi describit eversionem
pentapoleos, non meminit novi maris creati
sed solum dicit terram illam exustam igne
et sulphure. adde quod terra exusta
adhuc extabat distincta ab illo mari, illi
tamen vicina, et talis est, ut etiam corne
lius tacitus fateatur eam fulmine coelesti
percussam. nam nihil ibi est praeter cineres,
et arbores quidem aliquae visuntur, et fructus
producunt, qui tamen quando maturi videntur, si tanguntur
mox resolvuntur in cineres. cuius rei me
minit Solinus in Polihistor[1], et d. Augustinus
liber. 21 de civitate Dei. c. 5.[2] cum ergo terra illa
percussa a Deo adhuc existat, et non sit coo
perta aquis, apparet mare vicinum etiam
antea fuisse. sed quod dicemus ad hunc
locum scripturae, ubi legimus, ipsa nunc est
mare salis. Cajetanus dicit debere legi
ipse, nimirum siddim, est mare salis.[3] non auderem
ita exponere. Nam 70, Hieronymus et chaldeus
concorditer referunt ad vallem, ac vertunt, ipsa
vallis est mare salis.[4] dico igitur totam
illam planiciem, cuius pars maior est cooperta
aquis, pars discooperta, denominari a mari
---page break---

  1. Longo ab Hierosolymis recessu tristis sinus panditur; quem de caelo tactum, testatur humus nigra, & in cinerem soluta. Duo ibi oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrum. apud quae pomum gignitur: quod habeat speciem licet maturitatis; mandi tamen non potest. Nam fuliginem intrinsecus favillaceam, ambitio tantum extimae cutis cohibet; quae [vel] leni tactu pressa, fumum exhalat, & fathiscit in vagum pulverem, C. Julii Solini polyhistor, 186-7.
  2. Poma in terra Sodomorum gigni quidem et ad maturitatis faciem pervenire; sed morsu pressuve temptata in fumum ac favillam corio fatiscente vanescere,Sancti Aurelii Augustini, Hipponensis Episcopi. Opera omnia, Patrologia Latina XLI, 715.
  3. Catena in Genesim, 185r.
  4. Biblia regia, I, 38-39.