Page:APUG 0385-B.pdf/59

From GATE
This page has been proofread


chaldeus vertit, in vallem campestrem sive
camporum a שָׁדַד quod est aquarum agrum scindendo
globus, vel a שָׂדֶה ager. Alii nomen proprium
loci esse volunt. שִׂדִים quod est valde probabile quod ut Caietanus qui sic
exponit, in vallem siddim, ipse siddim est mare
salis, ita ut siddim sit nomen illius maris, a
quo denominatur terra vicina.[1] ubi rursum notan
dum est, magnam esse quaestionem de mari illo, quod vo
catur mare mortuum, quia nihil in eo vivit: et mare salis,
quia est salsissimum, et locus asphaltis, quia inde eruitur
bitumen; et mare orientis, quia vergit ad orientem respectu
Hierusalem et mare solitudunis, quia est proximum ara
biae desertae. Quaestio autem est an fuerit hoc mare
ante eversionem sodomae et gomorrae. josephus
liber 1 antiquitatum[2] et Paulus Orosius liber 1 historiae[3] et alii dicunt
factum esse miraculo quando deus evertit sodomam et go
morram et hoc videtur scriptura hoc loco indicare: tamen
Cornelius tacitus libro ultimo[4] aliique gentiles ut Solinus[5],
Plinius, et alii volunt semper fuisse, quibus accedit Caietanus
et sane argumenta sunt optima pro hac parte. nam jordanis
et alia 4or flumina in hoc mare exonerantur.lb/>si autem ante eversam pentapolim non erat hoc mare


---page break---

  1. Catena in Genesim, p. 185r.
  2. Flavii Josephi opera, 17.
  3. Paulus Orosius Historiae adversus paganos (Köln, 1542), p. 29.
  4. quoted by Orosius.
  5. C. Iulii Solini Polyhistor, a Martino Anton. Delrio emendatus (Antwerpen, 1572) p. 185. But Solino does acknowledge the divine destruction of Sodom and Gomorra: Longo ab Hierosolymis recessu tristis sinus panditur; quem de caelo tactum, testatur humus nigra, & in cinerem soluta. Duo ibi oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrum. apud quae pomum gignitur: quod habeat speciem licet maturitatis; mandi tamen non potest. Nam fuliginem intrinsecus favillaceam, ambitio tantum extimae cutis cohibet; quae [vel] leni tactu pressa, fumum exhalat, & fathiscit in vagum pulverem, ibid. 186-7.
emendatus