Page:APUG 0385-B.pdf/60

From GATE
Revision as of 12:58, 12 August 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


quod de istis fluminibus fiebat. propterea scriptu
ra inferius cap. 19 ubi describit eversionem
pentapoleos, non meminit novi maris creati
sed solum dicit terram illam exusta igne
et sulphure. adde quod terra exusta
adhuc extabat distincta ab illo mari, illi
tamen vicina, et talis est, ut etiam corne
lius tacitus fateatur eam fulmine coelesti
percussam. nam nihil ibi est praeter cineres,
et arbores quidem aliquae visuntur, et fructus
producunt, qui tamen quando maturi videntur, si tanguntur
mox resolvuntur in cineres. cuius rei me
minit Solinus in Polihistor, et d. Augustinus
l. 21 civit. c. 5. cum ergo