Page:APUG 0385-B.pdf/29

From GATE
This page has not been proofread


cremari lente igne, et si quis illum iugulaverit
ipse cremabitur pro eo. potest etiam dici,
ut in sequente homilia idem Chrisostomus dicit
gravius puniri occisorem Caini, quam ipsum
Cainum, quia gravius peccat qui videt alte
rique peccatum, et punitionem, quam qui sine exemplo peccat.
v. 16 in terra נוֹד Hieronymus in quaestionibus hebraicis dicit
significat profugum. alii tamen constanter vertunt
נ nod, et locum eius nolunt.
ibidem קִדְמַד illum ת est loco ה. ipsum
autem ה servit loco prepositionis ad. nam
oriens non dicitur קִדְמָה sed קֶדֶם, et קַדְמָה
v. 20 atque pastorum. in hebraeo est מִקנֶה
pecoris. dicitur autem pater pecoris ille ergoest
pater rei pecuniae, id est auctor, et magister.
v. 21 עוּגָב non videtur proprie significare organum.
organum