Page:APUG 0385-B.pdf/29

From GATE
This page has not been proofread


cremari lente igne, et si quis illum iugulaverit
ipse cremabitur pro eo. potest etiam dici,
ut in sequente homilia idem Chrisostomus dicit
gravius puniri occisorem Caini, quam ipsum
Cainum, quia gravius peccat qui videt alte
rius peccatum, et punitionem, quam qui sine exemplo peccat.[1]
v. 16 in terra נוֹד Hieronymus in quaestionibus hebraicis dicit,
significare profugum. alii tamen constanter vertunt
נ nod, et locum eius nolunt.[2]
ibidem קִדמַת illum ת est loco ה. ipsum
autem ה servit loco prepositionis ad.[3] nam
oriens non dicitur קִדְמָה sed קֶדֶם, et קַדְמָה
v. 20 atque pastorum. in hebraeo est מִקנֶה
pecoris. dicitur autem pater pecoris ille qui est
pater rei pecuniae, id est auctor, et magister.
v. 21 עוּגָב non videtur proprie significare organum.
organum enim non tenetur manu dum pulsatur
graeci verterunt psalterium et citharam. credi
bile est hic poni organum, ut est nomen
generale instrumenti musici.


---page break---

  1. Catena in Genesim, 112v-113r.
  2. Et habitavit in terra "Naid”, quod Septuaginta Naid transtulerunt, in hebraeo נוֹד Nod dicitur, et interpretatur σαλευόμενος, id est, fluctuans, & instabilis, ac sedis incertae. Non est igitur terra Naid, ut vulgus nostrorum putat, sed expletur sententia dei, quod huc atque illuc vagus & profugus oberravit, Catena in Genesim, 113v.
  3. See Notae, 4r.