Page:APUG 0385-B.pdf/27

From GATE
This page has not been proofread


v. 13 maior est iniquitas mea) Pagninus et alii re
centiores vertunt maior est poena mea
quam ut ferre possim. At 70, Hieronymus
et Chaldeus concorditer vertunt maior est
iniquitas mea, quam ut remitti possit. Et
quamquam verba hebraea utrumque sensum ferre possunt,
tamen nonnisi tremore in re ambigua
recedite a tanta auctoritate.
v. 15 septuplum punietur/ vox hebraea שִׁבְעַתַיִם
licet formam dualis habeat, tamen non signifi
cat bis septem, sed septies tantum; sicut la
tine septemgeminus non significat gemi
natus non bis, sed septies; non autem bis
septies, ut patet exill Virgilii 6oaeneid.