Page:APUG 0385-B.pdf/27

From GATE
This page has not been proofread


v. 13 maior est iniquitas mea) Pagninus et alii re
centiores vertunt maior est poena mea
quam ut ferre possim.[1] At 70, Hieronymus
et Chaldeus concorditer vertunt maior est
iniquitas mea, quam ut remitti possit.[2] Et
quamquam verba hebraea utrumque sensum ferre possunt,
tamen nonnisi temere in re ambigua
receditur a tanta auctoritate.
v. 15 septuplum punietur/ vox hebraea שִׁבְעַתַיִם
licet formam dualis habeat, tamen non signifi
cat bis septem, sed septies tantum; sicut la
tine septemgeminus non significat gemi
natum non bis, sed septies; non autem bis
septies, ut patet ex illo Virgilii 6oaeneid
et septemgemini turbant trepida ostia Nili.[3]
At cur gravius punietur qui occiderit Cainum ho
micidam, quam puniatur ipse Cain qui occidit fra
trem suum innocentem. D.Hieronymus in epistula ad Dama
sum de tribus quaestionibus, quaestio 1. dicit hic non agi
de poena occisoris Caini, sed de poena ipsius
Caini, non enim debetvult legi septuplum punietur, sed
septuplum ulciscetur. dicitur autem Cain septuplum
puniri, quia in septima generatione punitus


---page break---

  1. Pagninus: 'maior est punitio mea quam ut feram' replaced by Arias Montano with 'maior est iniquitas mea quam parcere', Hebraicorum bibliorum Veteris Testamenti Latina interpretatio, p. 3.
  2. Biblia Sacra Hebraice, Chaldaice, Graece, & Latine, vol. 1, p. 12-13, recorded by Bellarmine ad sensum
  3. Virgilius. [With the minor poems and M. Vegius' supplement to the Æneid.] (Paris, 1526),6,145v.