baculum E. Quo viso, metire a B usque in E pedes 713, quod videlicet competunt lateri Hexagoni Munimenti.
III. Quaere ex Tabula Capitis 6. angulum ad circumferentiam Polygoni, quod delineare vis , qui in casu nostro est graduum 120; et,Instrumento manente immoto , promove Regulam dioptricam supra gradum 120, perque ejus dioptras respice versus N; atque ex B usque ad N metire ut antea pedes 713, relicto baculo signove alio in N.
IV. Antequam discedas a statione B, ut habeas Capitalem lineam B O, sic operare. Immoto maennte Instrumento in B , biseca arcum Instrumenti inter latera B E et B N interceptum; et Regula dioptrica promota supra finem medietatis in C, nempe in casu nostro supra gradum 60mum, respice per dioptras versus O, et a B usque ad O metire longitudinem Capitalis, quae in casu nostro est pedum 209, relicto baculo in O.
V. Transfer Instrumentum in N; eoque collocato ut antea in B, dirige primo visualem lineam per dioptras Regulae, positae supra primum gradum Instrumenti, in B. Deinde,Instrumento immoto manente,et promota Regula supra gradum 120, dirige iterum visualem radium M; et ab N usque ad M metire pedes 713. Demum antequam abeas ab N, inquire ut antea lineam Capitalem N O, bisecando videlicet in C arcum Instrumenti inter latera N B, et N M interceptum, et Regula dioptrica super C et N posita dirigendo visum versus O.
VI. Transfer iterum Instrumentum in M,in I,in F,et tandem in E, ac omnibus in locis operare,ut antea in B et N operatus fuisti. Si,Instrumento in E collocato, et Regula dioptrica primo supra gradum peimum, deinde supra gradum 120mum mum (mum e’ in apice) collocata, visus per dioptras directus terminatur praecise primum in F, deinde in B, ita ut Figura Hexagona claudatur ; recte in omnibus locis operatus fuisti: sin cadat intra aut extra B, ita ut Figura non claudatur; in uno aut altero loco stationis erratum fuit, et iteratis operationibus error corrigendus.
VII. Ex B, E, F, etc. angulis Polygoni delienati, abscinde utrimque Collum B X, E X, F X, etc. pedum 116 in casu nostro, relictis baculis aut signis aliis in X.