Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/384

From GATE
This page has not been proofread


abscinde utrimque lineas Colli 116 pedum in casu nostro, scilicet a B usque in X utrimque,et ab E usque in X utrimque, et ab F in X utrimque etc.
VI. Ex punctis omnibus X erige perpendiculares X R pedum 90, pro Alis propugnaculorum in Hexagono , fixis baculis in X et R.
VII. Rectas A B, A E, A F etc. protrahe in directum ultra B E F, etc. usque in O, ad distantiam pedum 209,pro lineis Capitalibus Hexagoni, fixis baculi in O.
VIII. A punctis O, ad puncta R, duc rectas O R, pro Facie propugnaculorum. Quae si protrahantur usque in S.; erunt spatia X S Alae secudariae. Cortinarum. His factis, erit Delineatio Munimenti Hexagoni una cum propuganculorum delineatione in campo perfecta. Quomodo autem intra et extra lineas delineationis factae designanda sit latitudo Valli,Fossae,aliarumque partium,dicemus infra suo loco.
Qua ratione delineavimus hic Munimentum Hexagonum, eadem ratione omnia alia,quotcunque sint laterum et angulorum,delineanda sunt ex tabula prima et secuna Capitis 6.

§ II.


Praxis secunda, quando non potest accedi ad centrum loci,in quo Munitio est delineanda.


Vide Iconismi XXVI. Fig.II.

QUod si ad centrum loci muniendi accessus non pateat ( ut si circa arcem aliquam,aut templum,oppidumve delineanda sit Munitio v.g. Hexagona) ita operare per Circulum aut Semicirculum.

I. Fac in terra lineam B E, egesta leviter humo, tantae longitudinis, quam longum vis esse Figurae latus, nempe in casu posito Pedum 713, et fige baculum in F.
II. Constitue Instrumentum in B; supra basin aliquam aut sustentaculum pedemve collocatum,ita ut sit horizonti parallelum; et,posita Regula dioptrica supra initium graduum ipsius peripheria notatorum, dirige ipsam una cum Instrumento versus E, tam diuque huc illuc move,donec per Regula pinnicidia videas