Ab anno Domini 1300 ad 1400
p. 213
De fautoribus haereticorum.
De sacramento altaris.
Compendium theologiae.
De actibus hierarchicis.
De ingressu scientiarum.
De paupertate apostolorum.
De potestate pontificum & imperatorum.
Opus nonaginta dierum & dialogos quae duo opera cum aliis contra Ioannem XXII scriptis interdicta sunt in Indice librorum prohibitorum.
De Monaldo – 1320
Monaldus Dalmata ordinis Minorum & postea archiepiscopus Beneuenti, scripsit summam iuris canonici, quae aurea dicitur & impressa fuit Lugduni anno Dom. 1516.
Scripsit etiam quaestiones in quatuor libros sententiarum & sermones. Obiit anno Dom. 1332. Marturio coronatus, apud Saracenos, ut testatur Antonius Posseuinus in apparatu sacro, tomo secundo.
De Nicolao Lirano – 1320
Nicolaus Liranus ex iudaismo conuersus ad fidem christianam, & ordinem Minorum assumpto, scripsit Commentarium siue postillam in uniuersa Biblia: quod opus notissimum est & recognitum impressum est Lugduni anno 1590. Scripsiti praeterea librum de corpore Christi.
Sermones de tempore & de Sanctis.
Librum contra Iudaeos.
Commentaria in quatuor libros sententiarum.
Quaestiones veteri & noui testamenti.
Tractatum de visione Dei.
Expositionem decem praeceptorum.
Tractatum de idoneo ministrante & suscipiente Sacramentum altaris.
Obiisse dicitur anno Dom. 1349.
De Pelagio Aluaro – 1320
Pelagius Aluarus, natione Hispanus, religiosus ordinis Minorum & episcopus Syluensis, vixit tempore Ioannis XXII pontificis, circa annum Dom. 1320, cuius pontificis defensor acerrimus fuit.
Scripsit insigne opus De planctu ecclesiae.
Apologiam contra Gulielmum Ockam.