Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/67

From GATE
This page has not been proofread



De eleemosyna, 1
De bono patientiae, 1
De zelo & liore, 1
De exhortatione Martyris, 1
Ad Quirinum contra Iudaeos, libri tres.
Ad Iubaianum de baptizandis haereticis, 1
Ad Pompeium contra epistolam Stephani Papae, 1
Hos tamen duos libros Pamelius inter epistolas conie< *** > & sunt epistolae 73 & 74.
Sententiarum ex Concilio Carthaginensi de haereticis baptizandis.

Opera supposititia vel dubia:
De monte Sina & Sion, tractatus unus.
De reuelatione capitis sancti Io. Baptistae.
Expositio symboli.
De singularitate Clericorum.
De operibus Cardinalibus Christi, sermones 12.
De laude Martyrii.
De disciplina & bono pudicitiae.
Ad Nouatianum de spe veniae lapsis non neganda.
De duplici martyrio.
De aleatoribus.
De coenae dispositione.
De duodecim abusionibus seculi.
De spectaculis.
De Iudaica incredulitate ad Virgilium.
De Iudaeis qui insecuti sunt Christum.
Carmen, Genesis.
Carmen, Sodoma.
Carmen ad Apostatam Senatorem
Hymnus de Pascha.
Oratio pro Martyribus quae incipit »Agios«.
Oratio altera quae incipit »Domine sancte Pater«.

Tractatus de monte Sina & Sion non habet stilum sancti Cypriani. Tractatus de reuelatione capitis sancti Ioannis Baptistae, non est sancti Cypriani, sed auctoris multo recentioris, qui in hoc ipso opere mentionem facit sanctorum Athanasii & Cyrlli: item Theodosii Imp. & Pepini Regis Francorum, & ipsa reuelatio capitis sancti Ioannis Baptistae contigit sub Theodosio, ut Nicephorus testatur lib. 12 cap. 49. Itaque reuelatio de qua hic agitur, facta est annis plus centum post obitum sancti Cypriani.