Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/57

From GATE
This page has not been proofread



De Athenagora – 155

Athenagoras aequalis Iustini fuit & insignem Apologiam pro Christianis scruosut, & Impp. Marco Aurelio Antonino & Aurelio Commodo obtulit: quam sub nomine Athenagorae citat sanctus Epiphanius in haeresi origenis, ubi refert verba Procli ex Methodio.
Scripsit etiam librum de Resurrectione; utrumque opus extat tomo 9 bibliothecae sanctorum Patrum, edit. 2 & suspicione caret. Mirum autem est, cur Eusebius diligentissimus scriptorum inuestigator, huius auctoris non meminerit.
Quod autem sanctus Hieronymus hunc scriptorem omiserit, non est adeo mirum, cum satis constet, catalogum sancti Hieronymi, ex historia Eusebii esse desumptum, quoad illos scriptores, qui Eusebium praecesserunt.


De S. Theophilo – (170)

Sanctus Theophilus episcopus Antiochenus, sextus ab Apostolo Petro, vixit tempore m. Aureli Imp. & sub Commodo eius filio obiit, teste Eusebio in Chronico. Scripsit multa, teste S. Hieronymo lib. de Script. Eccles. sed nunc extant in 1 tomo Bibliothecae sanctorum Patrum secundae editionis, commentaria in quatuor Euangelia, & libri tres ad Autolycum aduersus Christianae Religio- nis calumniatores.


De Tatiano – (170)

Tatianus sancti Iustini auditor, scripsit infinita volumina, ex quibus (inquit sanctus Hieronymus de Script. Eccles.) unus contra gentiles florentissimus extat liber, qui nuper est inuentus, & editus in quarto tomo Bibliothecae sanctorum Patrum secundae editionis. Porro Tatianus post martyrium sancti Iustini a Fide catholica defecit, & in superbiam elatus haeresiarcha factus est.


De Egesippo – (177)

Egesippus aequalis Iustini & Athenagorae fuit, ut ex eusebio lib. 4 hist. cap. 21 & sancto Hieronymo in lib. de Script. Eccles. perspicuum est. Scripsit historiam Ecclesiasticam usque ad sua tempora, idest, usque ad Aniceti Pontificatum. Huius historiae meminerunt Eusebius & sanctus Hieronymus locis citatis, in quibus fragmenta historiae eiusdem leguntur. Nunc non extat. libri vero de excidio Hierosolymae, qui sub nomine Egesippi circumferuntur; aut alterius