Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/158

From GATE
Revision as of 15:13, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " dicitur Iulianus Pomerius, quem Gennadius Massiliensis in Catalogo illustrium virorum, scribit, suo tempore vixisse, id est ante annum Dom. 500 atque hic videtur esse ille,...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



dicitur Iulianus Pomerius, quem Gennadius Massiliensis in Catalogo illustrium virorum, scribit, suo tempore vixisse, id est ante annum Dom. 500 atque hic videtur esse ille, quem tam saepe citat in suo Prognostico sanctus Iulianus Ar- chiepiscopus Toletanus, de quo nunc agimus. Alter fuit Iulianus Pomerius dia- conus, qui praefationem addidit ad libros S. Hildephonsi, de quo paulo ante meminimus. Hic autem sanctus Iulianus viuebat aera 724 id est, anno Dom. 686. Sed cum auctor huius operis in epistola ad regem Eruigium se Iulianum Pomerium nominet, non video, cur non ipse Iulianus Pomerius dici possit, ut sint tres Iuliani Pomerii, unus presbyter, alter diaconus & tertius episcopus.


De Anastasio Nicaeno

Anastasius Nicaenus episcopus vixit post concilium Trullanum, quinisextum a Graecis nuncupatum, quia canones addidit concilo quinto & sexto genera- li: citat enim hic auctor canonem secundum Trullanum. Scripsit reponsionem ad interrogationes de multis capitibus ecclesiasticis. Vide bibliothecam sancto- rum patrum, tomo primo edit. secunda, ubi notae marginales caute legendae, aut potius delendae sunt, quia non sanam doctrinam continent.


Seculum octauum ab anno 700 ad 800


De S. Gregorio Iuniore – 714

Sanctus Gregorius Papa secundus, siue Iunior, sedere coepitanno salutis 714, seditannos 17 obiit anno 731. Scripsit varia opera, sed extant solum Epistolae doctissimae & multae, quarum una ad sanctum Germanum extat in septima Synodo Act. 4. duae Graece & Latine ad Imperatorem Leonem Isauricum, ex- tant apud Card. Baronium, tomo Annalium 9 ad annum 13. Gregorii secundi apud eundem extant epistolae ad Bonifacium anno undecimo Pontificatus & ad Carolum martellum, ad Turingos, ad Saxones & ad alios annos decimo Pon- tigicatus.


De S. Anthelmo

Sanctus Anthelmus, siue Adelmus, episcopus fuit in Scotia & anno Dom. 700 sedere coepit, ex lib. 5 hist. cap. 19 scripsit de virginitate librum, qui extat in bibliotheca sanctorum patrum tomo tertio edit. secunda. Scripsit etiam de Pas- chatis die contra errores Britonum, teste Beda. Eius vita habetur apud Surium die 28 Maii.