Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/159

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 600 ad 700

p. 141



[211.] De S. Marcellino – 717

Sanctus Marcellinus presbyter vir apostolicus socius fuit S. Suiberti, primi Verdensis episcopi, qui obiit anno Domini 717. Sed ipse B. Marcellinus diutius molto vixit & scripsit vitam S. Suiberti, quae extat apud Surium die primo Martii, atque ad relationem factam ex hoc libro S. Marcellini, S. Suibertus canonizatus fuit postea a Leone III pontifice anno 804.


[212.] De S. Germano Constantinopolitano – 720

Sanctus Germanus episcopus Constantinopolitanus vixit temporibus Gregorii II papae & Leonis Isaurici imperatoris haeretici. Multa propter sacras imagines & fecit egregie & pertulit fortiter. Tandem nonagenarius in exilio mortuus est, anno Domini 730. Scripsit multa. Extat nunc Theoria rerum sacrarum in Bibliotheca S. Patrum tomo 6 editione 2. Extant etiam epistolae tres Graece & Latine eiusdem S. Germani in concilio secundo Nicaeno, art. 4, quarum tertia valde prolixa est, quibus epistolis praeponitur epistola Gregorii papae II ad Germanum. Extat apud Henricum Canisium tomo 3 antiquae lectionis fragmentum Graeco Latinum orationis eiusdem de haeresibus.


[213.] De venerabili Beda

Venerabilis Beda presbyter Anglus floruit eodem tempore, anno siquidem Domini 731 in viuis erat, ut ipse testatur in fine quinti libri Historiae Anglicanae. Scripsit plurima quae octo tomis continentur.

Primus tomus:
Continet ea quae ad grammaticam, arithmeticam, geometriam, astronomiam, musicam & similes artes pertinent.

Secundus tomus:
Continet librum De natura rerum.
De temporum ratione.
De sex aetatibus mundi.
De temporibus ad intelligendam supputationem.
Temporum sacrae scripturae.
Sententias ex Cicerone & Aristotele.
De Prouerbiis.
De substantiis elementorum.
Philosophiae libros quatuor.