Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/120

From GATE
Revision as of 00:38, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Libri <i>de Incarnatione Verbi</i>, De Trinitate & unitate Dei, De essentia diuinita- tis, De fide rerum inuisibilium, De substantia dilectionis non videtur esse S. Augustin...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Libri de Incarnatione Verbi, De Trinitate & unitate Dei, De essentia diuinita- tis, De fide rerum inuisibilium, De substantia dilectionis non videtur esse S. Augustini, cum non inueniantur in Retractationibus, nec in Indiculo Possidii, qui diligentissimus fuit in libris Magistri sui colligendis, neque etiam sapiunt phrasim & doctrinam S. Augustini.
Libri de continentia, De patientia & de bono viduitatis, S. Augustini sunt, etiam- si Erasmus reclamet, nam inueniuntur in Iniculo Possidii, & citantur a venera- bili beda sub nomine S. Augustini in Commentario ad cap. 8 ad Rom. & in cap. 1 & 7 prioris ad Corinth. in cap. 4 ad Philipp. & in cap. 5 prioris ad Timoth & alibi, denique nulla est probabilis ratio in contrarium. Liber de vera & falsa poenitentia non est S. Augustini, nam praeterquam quod non fit eius mentio in Retractationibus, nec in indiculo, cap. 17 hic auctor adducit sententiam quandam sancti Augustini & ab ea dissentit. Liber de salutaribus documentis, & liber de amicitia, non videntur esse S. Au- gustini, tum quia eorum non facti mentionem Possidius in Indiculo, tum quia stilus humilior est & oratio ipsa magis ieiuna quam soleat S. Augustini libri tamen pii sunt & non inutiles.

Tomi quinti sunt.
Libri viginti duo de Ciuitate Dei quos & sanctus Augustinus pro suis agnoscit in lib. 2 Retract. cap. 43 & grande opus appellat, ut re vera est & tem- pus etiam & occasionem scribendi fuisse dicit, euersionem Urbis Romae, sub Alarico Rege Gothorum.

Tomi sexti haec sunt.
De haeresibus ad Quodvultdeus, lib. 1 – Indic.
De quonque haeresibus oratio – Indic. Concio ad Catechumenos – Indic.
Oratio aduersus Iudaeos – Indic.
De altercatione Ecclesiae & Synagogae. De utilitate credendi, liber 1 – 1 retract. 14.
Contra epistolam fundamenti, 1 – 2 retract. 2.
De duabus animabus contra Manichaeos, 1 – 1 retract. 15.
Contra Fortunatum Manichaeum, 1 – 1 retract. 16.
Contra Adimantum Manichaeum, 1 – 1 retract. 22.
Contra Faustum Manichaeum, 33 – 2 retract. 7.
De actis cum Felice Manichaeo, 2 – 2 retract. 8
Contra Secundinum Manichaeum, 1 – 2 retract. 10.
De natura boni contra Manichaeos, 1 – 2 retract. 9.
De fide caontra Manichaeos, 1.
Contra aduersarium legis & prophetarum, 2 – 2 retract. 58.
Contra Priscillianistas & Origenistas, 1 – 2 retract. 44.