Ab anno Domini 400 ad 500
p. 103
Contra sermonem Arianorum, 1 – 2 Retractationum 52.
Contra Maximinum episcopum Arianorum, 3 – Indiculum.
Contra Felicianum Arianum, 1 – Indiculum.
De bono coniugali contra Iouinianum, 1 – 2 Retractationum 22.
De sancta virginitate, 1 – 2 Retractationum 23.
De adulterinis coniugiis ad Pollentium, 2 – 2 Retractationum 57.
De stoicis & epicureis tractatus, 1.
De eo quod dictum est: »Ego sum qui sum«, tract. 1.
Obseruatio:
Liber De haeresibus S. Augustini est, nam & est in Indiculo & citatur a sancto Gregorio libro 6 epistolarum 179.
Sed duae postremae haereses Nestorii & Eutychetis adiectae sunt ab aliquo alio post obitum S. Augustini.
Ipse enim recentissimam esse scripsit haeresim Pelagianorum.
Libellus siue oratio De quinque haeresibus, quicquid Erasmus dicat, vere est sancti Augustini, cum sit in Indiculo & citetur a Beda in Commentarium ad cap. primum ad Romanos.
Idem iudicium esse debet de Concione ad Catechumenos & de Oratione aduersus Iudaeos.
Liber De altercatione ecclesiae & synagogae non videtur Augustini, cum nec sit in Retractationibus, nec in Indiculo, nec ab ullo bono auctore testimonium habeat, neque phrasim S. Augustini sapiat.
Liber De fide contra Manichaeos non videtur esse S. Augustini, quia non fit eius mentio in Retractationibus, nec in Indiculo Possidii, & quia utitur phrasibus insolitis Augustino, ut est illa ca. 18:
»Si Deus incorruptibilis est, vel omnis natura summi boni inuiolabilis, immaculabilis, inadibilis, incoinquinabilis«, &c. Alioquin liber est doctus & hominis in scriptis Manichaei versatissimi.
Libri tres Contra Maximinum tametsi non habentur in libris Retractationum, tamen sine dubio S. Augustini sunt, quia habentur in Indiculo Possidii & citatur a Beda in cap. 8 ad Romanos & in sexta synodo generali act. 4 ex epistola Agathonis Papae.
Idem iudicium fieri debet de libro Contra Felicianum, etiam si Erasmus nolit, nam & habetur Indiculo & citatur a Beda in primum caput prioris ad Corinthios.
Tractatus de stoicis & epicureis & Tractatus in illud: »Ego sum qui sum«, pulcherrimi sunt & Augustino dignissimi & posterior citatur a Beda in primum caput prioris ad Corinthios.
Neque mirum est, non haberi hos tractatus in Retractationibus aut in Indiculo, debuissent enim hi tractatus collocari in tomo decimo cum sermonibus, non in sexto cum libris.
Tractatus enim & sermones siue homilias sanctus Augustinus testatur, se non recognouisse, fortasse ob nimiam multitudinem & varietatem. Possidius quoque non singulos tractatus in indicem redegit.