Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/71

From GATE
Revision as of 21:37, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De natiuitate Christi, 3
De circumcisione, 1
De fide, 1
De fide, spe & charitate, 1
De fidei veritate, 1
De Pascha, 9
Inuitatio ad fontem, 8 <...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

De natiuitate Christi, 3
De circumcisione, 1
De fide, 1
De fide, spe & charitate, 1
De fidei veritate, 1
De Pascha, 9
Inuitatio ad fontem, 8
Ad neophytos, 7
De spirituali aedificatione, 1
De patientia, 1
De pudicitia, 1
De continentia, 1
De iustitia, 1
De timore, 1
De ieiunio, 1
De spiritu & corpore, 1
De auaritia, 3
De liuore & inuidia, 1
De S. Arcadio, 1
De resurrectione.

Ex his, sermo in illud »A􏰁ende tibi« & sermo in Euangelium Lucae, & sermo de ieiunio, & sermo de liuore & inuidia, non sunt S. Zenonis, sed S. Basilii magni, ut notum est, tum ex stilo, tum ex communi sententia. Item sermones in Psalmos, si non omnes, certe maiore ex parte apud Hilarium inueniuntur.
De aliis non habeo, quod dicam, nisi aliquos esse breuissimos, ut sermones dici non mereantur, aliquos esse repetitiones aliorum, aliquos ita obscuros, ut intelligi nequeant; & quod me male habet, de his sermonibus nullam extare apud veteres mentionem. Primus enim, qui eos inuenit, Guarinus fuit Vero- nensis orator, ante annos circiter centum, editi sunt autem Venetiis anno 1508 & postea emendatius & pulchrioribus characteribus Veronae anno 1586 con- sulat Lector Card. Baronium in notis Martyrologii.

De S. Victorino Pictauionense – (270)

Sanctus Victorinus Pictauionensis episcopus & martyr, S. Cypriani aequalis, vel paulo poserior, multa opera scripsit, teste S. Hieronymo in lib. de Script. Eccles. Nunc solum extat Commentarius in Apocalypsim,/i> & de hoc ipso dubium est, an sit Victorini opus. Scribit enim S. Hieronymus in epistola prefixa Commentario Victorini in Apocalypsim, Victorinum in isto suo Com- mentario < *** > esse errorem Chi-