Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/31

From GATE
Revision as of 16:36, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "De Baruch – 3366 <br> Baruch, minister & amanuensis Hieremiae, praeter ea quae scripsit Hieremia dictante, ut colligitur ex cap. 36. Hieremiae scripsit proprium volumen qui...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


De Baruch – 3366

Baruch, minister & amanuensis Hieremiae, praeter ea quae scripsit Hieremia dictante, ut colligitur ex cap. 36. Hieremiae scripsit proprium volumen quin- que capitibus comprehensum; nam sextum est expistola Hieremiae. Prophe- tauit autem baruch tempore Iechoniae regis, ut ipse testatur initio sui volu- minis. Regnauit vero Iechonias anno mundi 3366 & solis tribus mensibus reg- nauit. Proinde hoc ipso anno Baruch prophetauit & praedixit apertissime Dei incarnationem & apparitionem in carne humana. Et quamuis hic liber non inueniatur in Hebraicis codicibus & excidisse & periisse creatur, tamen cita- tur passim a patribus sub nomine Hieremiae & a sancto Cypriano lib. 2 contra Iudaeos cap. 5 & a sancto Cyrillo lib. 10 in Iulianum citatur sub noine Baruch. Vide, si placet, defensionem huius libri canonci in nostris Controuersiis lib. 1 de verbo Dei.


De Ezechiele – 3371

Ezechiele, tertius ex maioribus, prophetare coepit (ut ipse testatur cap. 1) anno quinto transmigrationis Iechoniae regis, qui fuit annus mundi 3371 fuit ipse quoque de genere sacerdotali, vir optimus & sanctissimus & praedicabat con- captiuis suis, eosque ad virtutem hortabatur, sed mercedis loco ab ipso princi- pe populi sui obtruncatus occubuit. Praedixit reuersionem populi ad propria loca & de aduentu Domini & baptismo, aliisque Christi mysteriis, multa sed obscure, maxime de structura templi vaticinatus est.


De Daniele – 3398

Daniel, quartus ex prophetis maioribus, abductus est in captiuitatem adhuc puer & perseuerauit in captiuitate usque ad Cyrum regem Persarum, id est usque ad finem captiuitatis. Coepit autem prophetare anno secundo Nabucho- donosor regis (ut ipse testatur cap. 2) sed annus ille secundus non inelligitur ab initio regni, sed ab initio monarchiae, quam inchoauit deuastata Aegypto. Incidit autem haec deuastatio & initium monarchiae in annum vicesimam ter- tium regni eius.
Itaque scundus annus monarchiae notatus a Daniele, est annus regni vicesimus quartus & annus mundi 3398. Fuit Daniel de tribu iuda, vir nobilis & spiritu sapietniae & prophetiae plenissimus, atque ea de causa gratissimus regibus etiam idololatris & ab eis magnis ho-