christianam, aut per membra corporis Domini etc. patens gratiam contra inimicos et specialiter contra spiritum fornicationis, ut ventus[1] eius non esset amplius in lumbis tuis, sed deiiceretur ex omni loco ubi esset spiritus vitalis [2] tui corporis. Item ab intellectu, memoria, voluntate etc. a locis ubi esset idque orabas cum multa devotione spiritus, multaque ope [3] quod sic futurum esset ante tuam mortem, ad quod suggerebat Spiritus Sanctus quod orans multum divinitatem [4] suam et puritatem, ut habitaret in corpore tuo, sicut in templo suo et in spiritu etiam quoque angeli possent inuenire habitationem corporalem in spiritibus corporis tui, expellendo inimicos, ad hanc autem munditiam inveniebas multam spem (statuens apud te sicut a multo ante tempore feceras) servare multam temperantiam in cibo et potu in omnibusque actibus
Page:FC 1042.djvu/57
From GATE
Revision as of 09:35, 7 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: added Template:TurnPage, replaced: <noinclude></noinclude> → <noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>)
This page has not been proofread