95 Seleucus et Hermias
325v
Galatiae iisdem temporibus errores suos docuisse videntur, Philaster in Catalogo:
1° Materiam, ex qua est factus mundus, esse Deo coaeternam.
1. 2. 3. 4. 5. 6. 7:
Augustinus
haer. 59,[1]
Philaster ibid.
2° Malum nunc esse a Deo, nunc a materia.
3° Christum non ascendisse ad patrem cum carne, sed eam exuisse et in sole posuisse.
4° Nullum esse visibilem paradisum.
5° Non esse cum aqua baptizandum.
6° Resurrectionem non futuram, sd quotidie fieri in filiorum procreatione.
7° Animas ab angelis creari de igne et spiritu.
96
Proclianitae
sive
Prodianitae
sive
Hermiatitae
discipuli fuere Seleuci et Hermiae atque ad eorum errores addiderunt:
1° Christum in carne non paruisse:
Augustinus
haer. 60.[2]
Non futurum iudicium extremum. 1, 2: Philaster.
2° Locum Ezechielis de 4 animalibus sic esse intellegendum, ut per leonem significetur rex Parthorum, per vitulum rex Aegyptiorum, per aquilam rex Romanorum, per hominem piissimorum hominum similitudo.
97
Patriciani,
a Patricio quodam Romano dicti sunt, docuerunt, ut ait Philaster:
1° Carnem hominis non a Deo, sed a diabolo esse. 1, 2: Philaster,
Augustinus
62 haeres.[3]
2° Carnem fugiendam et detestandam atque ideo hominum esse seipsum occidere, ut caro exterminetur.
98
Paterniani
seu
Venustiani
haeresin superiorem nonnihil limitarunt. Solum enim partes inferiores hominis a diabolo esse dicebant et ideo licere illis partibus omnem turpitudinem exercere:
Augustinus
haer. 85.
99
Coluthus
Aegyptius Arianorum fautor docuit etiam, Deus non esse causam ullius mali, nec culpae nec poenas:
Augustinus
haer. 65,
Philaster in Catal.
100 Alii quidam eodem tempore docuerunt mundum hunc post resurrectionem mansurum in eo statu, quo nunc est, nec futurum coelum novum et terram novam, ut Scripturae docent, Augustinus haer. 67,
Philaster in cata-