f. 329r
Anno Domini
hennam mi untur: ord. 4 tract. 2 et alibi.
36° Anima Abel migravit in Seth et huius in Moysen: < ibid. >.
37° Animae indoctorum hominum non recipiunt in resurrectione corpora 35 sua:
ord. 3 tract. 2 charta 3.
38° Rabbini duo singula quaque hebdomada pridie Sabbathi duos vitulos creabant, quos deinde totos comedebant:
ord 4 tract. 4 dist. 2.
39° Quicumque ter in Sabbatho comederit, vitam aeternam consequetur in alio saeculo:
ord. 2 tract. 1 dist. 6.
40° Nihil comedi debet nmero pari: Deus enim impari numero delectatur
ord. 4 tract. 2 dist. 7.
41° Si quis oraverit facie ad meridiem conversa, sapientiam consequeteur, ad septentrionem vero divitias:
ord. 4 tract. 3 dist. 2.
42° Si quis sub ventre cameli vel inter duos camelos vel inter duas mulieres transierit, numquam aliquid ex Thalmud addiscet:
ord. 4 tract. 10 dist. 2.
43° Si quis negaverit Thalmud, Deum ipsum negabit: praef. in Thalm. De Christo
44° Quomodo sit natus, ex quibus parentibus:
ord. 1 tract. 9 versu 49.
45° Quae fuerit Christi propensio et ars:
ord. 4 tract 4 dist. 5.
46° Quem Deum Christus coluerit:
ord. 4 tract. 4 dist. 2.
47° Cur et quomodo Christus perierit:
ord. 4 tract. 4 dist. 6.
48° Ubi nunc Christi anima detineatur:
ord. 3 tract. 6.
49° Blasphemias in Christum horrendas author noluit adscribere, unde haec sumpsimus, qui est
Sixtus Senensis lib. 2 pag. 199.
128 Pacificantes
481
haeretici sunt, qui authore Leone imperatore et successore eius Anastasio imaginarium quemdam pactum inter catholicos et Eutychianos faciebant, ita ut neque catholici Eutychianorum errorem recipere cogerentur, nec e contra concilii Chalcedonensis definitionem Eutychiani:
Evagrius
lib. 3 Historiae cap. 14.[1]
Idem nostro tempore Georgius Cassander in libro de officio boni viri, et tale quidpiam fuit nostri temporis »Interim«.[2]
129 Petrus Cnaphaeus
482
episcopus Antiochenus, unde est haeresis Theopachitarum Felicis papae tempore praeter haeresim Eutychianorum quam sequebatur, duos alios errores invenit, teste
Nicephoro
lib. 15 cap. 28:[3]
1° Ut Trisagio
»Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis«
adderetur:
»qui cruxifixus est pro nobis«:
Felix papa
in epist. ad Petrum Cnaphaeum,
Damascenus
lib. 3 de fide cap. 10.
2° Ordines sacros sufficere pro baptismo. Ipse enim cum Christianum nondum baptizatum creasset in episcopum, dicebat consecrationem ei sufficere pro baptismo: Nicephorus
libr. 16 cap. 29.[4]
centuria sexta
130 Severus Antiochenus
513
episcopus fuit auctor haeresis Acephalorum:
Evagrius
liber 3 historiae cap. 33 et 34,
Nicephorus
lib. 16 cap. 27,
Onuphrius
in Chronico.[5]
Vixit temporibus imperatoris Anastasii et Hormisdae pontificis.
Nihil differebant a ceteris Eutychianis, nisi quod post mortem Severi sub episcopis non vivebant nec sacramenta more solito percipiebant, sed tamquam homines sine capite quisque prout volebat regebat seipsum:
Evagrius
liber 3 historiae cap. 33.[6]
Inde a multis dicuntur monophysitae, quod unam naturam in Christo cum Eutychio defenderent:
Nicephorus
lib. 18 cap. 45,
Ioannes Maxentius
lib. contra Acephalos,
Gregorius lib. 2 epist. 36,
ubi etiam dicit Acaphalos fuisse a Vigilio papa damnatos,
et lib. 10 epist. 55.[7]
131
Iulianus Halicarnaseus
auctor haeresis Aphtartodocetarum, qui asserebant Christi corpus ab ipsa conceptione nulli obnoxium fuisse interitioni.
Hanc haeresim habuit illamque voluit < definire Iustinianus imperator >, sed non potuit:
Damascenus
lib. de haer.,
Evagrius
liber 4 historiae cap. 38 et 39.[8]
_______________
- ↑ Evagrius Scholasticus Historia Ecclesiastica, III, 14, col. 2620-2625.
- ↑ Cassander.
- ↑ Nicephorus Historia Ecclesiastica, XV, 28, col. 81-84.
- ↑ Nicephorus Historia Ecclesiastica, XV, 28. col. 81-84.
- ↑ Evagrius Scholasticus Historia Ecclesiastica, III, 33-34, col. 2668-2673; Nicephorus Historia Ecclesiastica, XVI, 29, col. 174; Onuphrius Panvinius Chronicon, p. 49.
- ↑ Evagrius Scholasticus Historia Ecclesiastica, III, 33, col. 2669-2672.
- ↑ Nicephorus Historia Ecclesiastica, XVIII, 46, col. 422; Ioannes Maxentius; Gregorius i papa Epistolae, II, 43, p. I 346; XII, 16, p. IV 204.
- ↑ Johannes Damascenus De haeresibus, 84, p. 56; Evagrius Scholasticus Historia Ecclesiastica, IV, 38-39, col. 2772-2784.