3° mundum non esse creatum a deo, sed ab angelis quos ipse ex Helena, meretricula sua, tamquam ex diuina mente generauerat.
4° prophetas ab ijsdem angelis inspiratos prophetasse.
5° migrare animas de corpore in corpus.
6° per fidem eius in ipsum et gratiam homines saluari, nec esse ulla opera necessaria, idem hodie Lutherani.
7° esse unum deum inuisibilem et omnibus incognitum, et sub eo multos alios, ex quibus unus sorte electus est, ut esset
313v
deus Iu|daeorum. Ita refert Clemens liber 2 Recognitionum.[1]
8° liberum arbitrium non esse in hominibus, sed omnia fato fieri,
Clemens
liber 3 Recognitionum,[2]
idem Lutherani.
9° se dedisse legem Iudaeis cum in monte Sinai apparuit,
Augustinus
haereses 2.[3]
10° legem non esse a deo, sed a sinistra uirtute,
Epiphanius.
11° omnes qui credunt ueteri testamento esse perituros,
Epiphanius
haereses 16.
12° non esse futuram resurrectionem,
Epiphanius ibidem. Libertini in Gallia et Seruetus idem docent.
13° promiscuum et communem esse usum feminarum,
Augustinus
haereses 1a.[4]
Idem Anabaptistae.
14° se (uidelicet Simonem) non hominem esse, nec pati posse,
Theodoretus haereticorum fabularum liber 1 haereses 1a.[5]
15° Christum non uenisse nec aliquid a Iudaeis pertulisse,
Augustinus
haereses 1a.[6]
16° deum esse auctorem peccatorum, Vincentius Lyrinensis. Idem Joannes Wiclef, Lutherus.
[ Ignatius
ad ] Trallianos,
Egesippus liber 3 de excidio Hierosolymitani caput 2, Justinus in apologia 2,
Eusebius
liber 2 hystoriae caput 13, Damascenus
haereses 1a.[7]
70
7us Menander
Simonis discipulus fuit et in cathedra pestilentiae successor, Irenaeus liber 1 caput 21, Eusebius liber 3 caput 26, Tertullianus liber de praescriptione.
Fuit
- ↑ (Ps.)-Clemens Recognitiones, II 39, 4, p. 74.
- ↑ (Ps.)-Clemens Recognitiones, III 21, 5-22, 1, p. 113.
- ↑ Augustinus De haeresibus, I, p. 290.
- ↑ Augustinus De haeresibus, I, p. 290.
- ↑ Theodoretus Fabularum compendium, I, col. 341-345.
- ↑ Augustinus De haeresibus, I, p. 290.
- ↑ Johannes Damascenus De haeresibus, 21, p. 26.