quem Eusebius, Epiphanius, Theodoretus et caeteri Graeci Novatum, Latini vocant Novatianum.
Eorum dogma fuit hoc: Eusebius lib. 6 Histor. cap. 36, Theodoretus lib. 3 Haeret. fabul.:
1° Non esse in Ecclesia potestatem remi endi peccata post Baptismum commissa: Epiphanius haer. 59, Augustinus haer. 38, Theodoretus lib. 3 haeret. fabul.
2° Non esse homines inungendos chrismate post baptismum: Theodoretus ibid., idem Lutherani.
3° Secundas nuptias damnandas: Augustinus et Theodoretus ibidem.
4° Rebaptizandos qui ad se ex Catholicis veniunt, Cyprianus epist. ad Iubaianum. Scripsit contra hanc haeresin multas epistolas D. Cyprianus, et Ambrosius 2 libros [de poenit.] et D. Dionysius Alexandrinus et alii.
Nota multos decipi circa errores Novatianorum, quod putant eos docuisse non esse ullam spem remissionis post baptismum. Hoc illi non docebant: sed solum non esse in potestate Ecclesiae illos absolvere. Nam ut patet ex ipsius Novatiani epistola, cuius meminit Socrates lib. 4 cap. 28 et ex epist. 2 lib. 4 et Cypriani, maxime hortabantur Novatiani homines ad lachrimas et 20 poenitentiam, sed eos tamen non absolvebant.
62 Noetus et Sabellius
258
eius discipulus temporibus Sixti pontificis exorti sunt: Eusebius lib. 7 Histor. cap. 5 et 6, Philastrius. Noetus vero tantae superbiae fuit, ut se Moysem et fratrem suum Aaronem esse diceret. Errores eorum hi sunt:
1° Unam esse personam, nomina tria: pater, filius et Spiritus Sanctus. 1,2: Hilarius 4 de Trinit., Epiphanius de Haeres. 57 et 62. Multi sunt hodie in Polonia Sabelliani et alibi ex Sacramentariis.
2° Inde deducebant Patrem esse incarnatum et passum. Unde Patripassiani dicti sunt. 1,2: Augustinus haer. 36 et 41, Theodoretus lib. 3 Haeret. fabul. |
[63] Nepos
263 321v
eodem fere tempore ita renovavit haeresim Chiliastarum, ut non solum docuerit Christum mille annos in terris regnaturum, quod etiam ante Papias docuerat, sed etiam addiderit regnum beatorum plane carnale et Epicureum futurum: Eusebius lib. 7 Hist. cap. 22, Theodoretus lib. 3 Haeretic. fabul.
64 Paulus Samosatenus
275 321v
episcopus temporibus Aureliani imperatoris extitit. Docuit vero:
1° Epiphanius haer. 65, Christum purum hominem fuisse.
2° Circumcisionem observandam: Augustinus haer. 44, Theodoretus lib. 2