Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/22

From GATE
This page has been proofread


f. 323v

Anno Domini



73 Photinus

346


Sirmiensis Marcelli Ariani discipulis, episcopus, vir eloquens et doctus eodem temore, Constantino nempe imperatore et Iulio Pontifice iterum haeresin Pauli Samosatheni extinctam excitavit.
Docuit teste Vincentio Lirinensi, Hieronymo De viris illustri., Epiphanio haeres. 71, Socrate lib. 2 cap. 24:[1]
1° Deum singulum et solitarium Iudaeorum more confitendum.
1, 2: Vincentius Lirin., Epiphanius haer. 71, Hilarius de duabus synodis exponens Synodum Sirmiensem, quae tota est contra Photinum.[2]
2° Christum tantum esse hominem et ex Maria initium sumpsisse.
Utrumque errorem docent ministri Hungarici.


74 Acatius,

350


unde Acatiani, episcopus Caesareae in Palestina, non tam haeresiarcha quam praecipuus haeresis Arianae defensor et propugnator fuit. Et ideo sectae eius ab eo nomen acceperunt, quia divisa haeresi Ariana in sectas multas, ipse fuit princeps eorum, qui purum Arianismum retinebant, quamquam et ipse postea in synodo quadam Antiochena nonnihil fidem mutaverit. Epiphanius haeres. 73, Rufinus lib. 10 Histor. cap. 25.[3]


75 Macedonius

364


episcopus Constantinopolitanus, ab Arianis constitutus ac deinde expulsus, propriam haeresin fabricavit. Asseruit enim filium Dei esse Patri quidem consubstantialem, Spiritum sanctum vero minime. Hinc Semiariani, appellati sunt. Orta est ista haeresis Pontifice Liberio et Constantio imperantibus anno 364: Hieronymus in Chronic.[4]
Haeresin hanc Concilium Constantinopolitanum 1um condemnavit: Augustinus haer. 52, Epiphanius haer. 73, Socrates lib. 2 cap. 31, Theodoretus lib. 4 haeret. fabul.[5]


76 Aetius et Eunomius,

377


discipulus eius, anno 377 haeresin suam fabricaverunt, D. Hieronymo teste in Chronico.[6] Fuit autem Eunomius vir et corpore et anima leprosus et morbo gallico correptus. Eius haeresis erat supra modum augere impietatem Arianismi, ita etiam ut Arianis displiceret.
Ita docuit:
1° Non solum filium non esse Deum patre minorem et patri similem, ut Ariani < dicebant >, sed etiam creaturam et patri omnino dissimilem: Basilius lib. 1 contra Eunomium, Rufinus lib. 10 Histor. cap. 25.[7]
2° Spiritum Sanctum esse creaturam filii, et filio omnino dissimilem. Hinc Anomoei dicti sunt: Basilius lib. 2 in Eunomium circa finem, Augustinus lib. 3 contra Maximin. cap. 5.[8]
3° Bona opera non esse necessaria solamque fidem sufficere ad salutem: Augustinus haer. 54.[9]
Idem Lutherus et Calvinus.
4° Deum asserebat se ita intelligere et comprehendere, ut ipse Deus seipsum intellegit et comprehendit, Basilius epist. ad Eunom., Chrysostomus epist. sive homil. contra Anomeos, Theodoretus lib. 4 Haeret. fabul.[10]
5° Scortationem non esse peccatum, sed opus naturale, sicut purgare aures cum pruriunt: Epiphanius in indiculo lib. 3 contra haeres.[11]
Idem Lutherus.
6° Rebaptizandos esse homines et quidem capite inverso: Epiphanius ibid.[12]
7° Non esse baptizandum in nomine Trinitatis, sed in mortem Christi: Theodoretus lib. 4 haeret. fabul.[13]
8° Non esse trinam mersionem, sed unam tantum faciendam.
9° Non esse baptizandum hominem nisi a capite usque ad pectus, nefas vero esse, si aqua baptismatis partes inferiores et execrandas ullo modo tangeret.
10° Dicebant ecclesiae etiam antiquae nihil auctoritatis deferendum esse: Basilius lib.
_______________

  1. Vincentius Lerinensis Commonitorium, XII, 3-5, p. 162; Hieronymus, De viris illustribus, CVII, p. 49; Epiphanius Panarion, LXXI (LXXX), p. 249-255; Socrates Historia Ecclesiastica, II, 29, col. 276-277.
  2. Vincentius Lerinensis Commonitorium, XII, 3-5, p. 162; Epiphanius Panarion, LXXI (LXXX), 1, 3; 4, 1, p. III 249, 253; Hilarius De Synodis, 38, col. 509-512.
  3. Epiphanius Panarion, LXXIII, 27, 5. 8, p. III 301-302; Rufinus Historia Ecclesiastica, X, 26, p. 989-990.
  4. Hieronymus, Chronicon, col. 499, 503.
  5. Augustinus De haeresibus, LII, p. 322-323; Epiphanius Panarion, LXXIV, 1, 2, p. III 313; Socrates Historia Ecclesiastica, II, 45, col. 357-361; Theodoretus Fabularum, IV, 5, col. 424.
  6. Hieronymus, Chronicon, col. 505.
  7. Basilius Contra Eunomium, I, 18, p. 236; Rufinus Historia Ecclesiastica, X, 26, p. 989-990.
  8. Basilius Contra Eunomium, III, 1, p. 144-146; Augustinus Conlatio cum Maximinino, V, p. 387.
  9. Augustinus De haeresibus, LIV, p. 324.
  10. Basilius Epistolae (1886), I, 16, col. 280-281; Iohannes Chrysostomus De incomprehensibilitate; Theodoretus Fabularum, IV, col. 421; cf. Socrates Historia Ecclesiastica, IV, 7, col. 473.
  11. Epiphanius Panarion, LXXVI 4, 8, p. III 345.
  12. Epiphanius Panarion, LXXVI 54, 34, p. 414.
  13. Theodoretus Fabularum, IV, 3, col. 420.