Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/21

From GATE
This page has been proofread


f. 323r

Anno Domini



Theodoretus lib. 4 Haeret. fabul.[1]
Docuit autem:
1° Filium Dei esse creaturam.
2° Non esse coaeternum Patri.
3° Esse minorem Patre.
4° Deum esse, sed verum non, sed falsum: Athanasius epist. ad Afros, et < Cassiodorus > historia tripart. lib. 20 cap. 7, Theodoretus lib. 1 Histor. cap. 4.[2]
5° Non esse eiusdem essentiae cum Patre.
6° Christum hominem non habere animam.
7° Catholicos rebaptizandos: Augustinus haer. 49.[3]
Idem Anabaptistae.
8. 9. 10. 11. 12. 13: sequuntur Calvinistae.
8° Monachos persequebantur et passim occidebant: Ruffinus lib. 11 histor. cap. 7.[4]
9° In multas sectas divisi sunt: Epiphanius haeres. 73 et Rufinus lib. 10 Histor. cap. 25, Theodoretus lib. 4 haeret. fabul.[5]
10° Altaria evertebant, sacra vasa polluebant, virgines et matronas stuprabant, omne genus impudicitiae et obscoenitatis exercebant: Athanasius Pro fuga sua et in vita D. Antonii, Theodoretus lib. 4 hist. cap. 19 et 12.[6]
11° Sacramentum corporis et sanguinis Domini in terram proiiciebant et conculcabant.
12° Pecuniarum et praediorum avidissimi erant.
13° Innumeros catholicos summa crudelitate affecerunt.
12 et 13: Victor Africanus lib. 1 de persecut. Wandal. et Visig. Lirinensis in libro suo.[7]
14° Sacras Scripturas corrumpebant.
Haeresim Arianam damnaverunt Concilium Nicaenum, primum ex generalibus, item omnia pene concilia sequentia et omnes Patres: Ambrosius lib. 3 de Spiritu sancto cap. 10.[8]
15° Epistolam ad Hebraeos respuebant et Pauli esse negabant: Theodoretus praef. in ep. ad Hebr.[9]
16° Nullo modo praeter Scripturas admittunt traditiones: Epiphanius haeres. 69, Augustinus lib. 3 contra Maximin. cap. 1, Socrates lib. 5 cap. 14.[10]


70 Asterius

326


quidam eodem fere tempore docere coepit, Christum ita esse Dei virtutem, sicut bruchum vel locustam Dei virtutes Moyses appellavit. Sperans autem se ad aliquem episcopatum pervenire posse, cum Arianis se coniunxit ipso Ario adhuc vivente: Socrates lib. 1 cap. 24.[11]


71 Marcellus

326


Ancyrae quae est in parva Galatia episcopus, ut Epiphanius haer. 72, Socrates lib. 1 cap. 24, Theodoretus lib. 2 de haeret. fabul., Hieronymus de viris illustr. < testantur >.[12] Contra praedictum Asterium scribere volens, visus est permultis in contrariam haeresin lapsus, id est in haeresim suam Sabellianam, »coeternum« cum scripsisset ipse ad Iulium papam apologiam, quae apud Epiphanium habetur,[13] et praeterea se in Sardicensi concilio postea purgasset, a Iulio in Sardicensi concilio restitutus est in suam sedem, ut Socrates lib. 2 cap. 11 et lib. 1 cap. 24 < narrat >.[14] Tamen semper est habitus suspectus, ut ex Hilario lib. ad Constant. et Epiphanio haeres. 72 cognosci potest.[15]


72 Eustathius

336


Sebastae in Armenia episcopus, eodem tempore multos errores in Ecclesiam invexit: Socrates lib. 2 cap. 33.[16]
1° Nuptias prohibuit.
1 et 2: Socrates lib. 1.[17]
2° Carnibus vesci prohibuit.
3° Benedictionem et communionem presbyteri uxorem habentis, quam tamen ante sacros ordines duxisset, declinabat.
3. 4. 5. 6. 7. 8 et 9: Socrates, ibid.[18]
4° Ieiuniis ab ecclesia indictis adversabatur.
5° Diebus Dominicis ieiunandum aiebat.
6° Non in templis, sed in privatis domibus contiones recipi volebat, atque ideo templa et basilicas damnabat.
Idem nostri haeretici.
7° Habitu quodam peregrino modo philosophorum suos omnes vestiri volebat.
8° Mulieres tondi volebat.
9° In domibus coniugatorum nullas preces fundi docebat. Totam hanc aeresin Gangrense concilium damnavit.
_______________

  1. Epiphanius Panarion, LXIX, 6, 3-6; 15, 3-4; 16, 1-2; 16, 2-3; 19,7, p. 156-157, 164-165, 167, 169; Theodoretus Fabularum, IV, 1, col. 412-416.
  2. Athanasius Ad Afros, 5, col. 1036-1040; Cassiodorus Historia tripartita, II, 7, p. 94-95; Theodoretus Historia Ecclesiastica, I, 8, 12-13, p. 36.
  3. Augustinus De haeresibus, XLIX, p. 321.
  4. Rufinus Historia Ecclesiastica, XI 6, p. 1010-1012.
  5. Epiphanius Panarion, LXXIII, 1, 1, p. III 267; Rufinus Historia Ecclesiastica, X, 26, p. 989-990; Theodoretus Fabularum, IV, 1, col. 416.
  6. Athanasius Pro fuga, 6, p. 189; Vita Antonii, 82, p. 344-350; Theodoretus Historia Ecclesiastica, IV, 12. 22, p. 231-232, 249-260
  7. Victor Uticensis De persecutione Wandalica, I, 16, p. 12; Vincentius Lerinensis Commonitorium, IV, 3-7, p. 150-151.
  8. Concilium Nicaenum (325), Mansi II, p. 668; Ambrosius, De Spiritu sancto, III, 10, 59, p. 174.
  9. Theodoretus In Hebraeos, argumentum, col. 673.
  10. Epiphanius Panarion, LXIX, 27, 1-3, p. III 176-177; Augustinus Conlatio cum Maximino, I, p. 383-384; Socrates Historia Ecclesiastica, V, 8, col. 577.
  11. Socrates Historia Ecclesiastica, I, 36, col. 172-173.
  12. Epiphanius Panarion, LXXII, 1, 1, p. III 255; Socrates Historia Ecclesiastica, I, 36, col. 172; Theodoretus Fabularum, II, 10, col. 396-397; Hieronymus, De viris illustribus, LXXXVI, p. 44.
  13. Epiphanius Panarion, LXXII, 2, 6, p. III 257.
  14. Socrates Historia Ecclesiastica, I, 36; II, 20, col. 173, 257.
  15. Hilarius Ad Constantium, II, 9, col. 570; Epiphanius Panarion, LXXII, 4, 2, p. III 259.
  16. Socrates Historia Ecclesiastica, II, 39, col. 333.
  17. Socrates Historia Ecclesiastica, II, 43, col. 353.
  18. Socrates Historia Ecclesiastica, II, 43, col. 352-356.