christianam, aut per membra corporis Domini etc. patens gratiam contra inimicos et specialiter contra spiritum fornicationis, ut ventus[1] eius non esset amplius in lumbis tuis, sed deiiceretur ex omni loco ubi esset spiritus vitalis [2] tui corporis. Item ab intellectu, memoria, voluntate etc. a locis ubi esset idque orabas cum multa devotione spiritus, multaque ope [3] quod sic futurum esset ante tuam mortem, ad quod suggerebat Spiritus Sanctus quod orans multum divinitatem [4] suam bonitatem et puritatem, vt habitaret in corpore tuo sicut in templo suo et in spiritu etiam tuo quodque angeli possent inuenire habitationem corporalem in spiritibus corporis tui, expellendo inimicos. Ad hanc autem munditiem inueniebas multam spem, statuens apud te (sicut a multo ante tempore feceras) seruare multam temperantiam in cibo et potu, in omnibusque actibus exterioribus cum modestia, videns esse valde necessarium ne mali spiritus tantam habeant potestatem ad habitandum vel ad mouendum carnem tuam, siue spiritum, si inuenirent cor nec cibo grauatum nec potu. Benedic igitur anima mea Dominum pro tanto desiderio dato cum tam efficaci voluntate corporalis sanctimoniae, spiritualisque mundiciae, quod que tanto tempore dederit tibi sentire necessarios stimulos ad virtutem castitatis corporis et spiritus cum spe obtinendi. In proprio etiam angelo (cum essem specialiter ad ipsum deuotus) sensi multa auxilia, orans vt me defenderet a meo malo spiritu, specialiterque a spiritu fornicationis.
Page:FC 1042.djvu/57
From GATE
Revision as of 13:12, 26 February 2019 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread