Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/67

From GATE
Revision as of 15:15, 22 November 2018 by ViscontiDeSantis (talk | contribs)
This page has not been proofread


instructa, egregios in Christiana perfectione progressus [1]fecit, sic successu temporum, ( quae est rerum humanarum vicissitudo & inconstantia ) aliis atque aliis schismatis, ab universalis Ecclesiae corpore, Diuersis temporibus divulsa, & prauis Dioscori aliorumque; dogmatis infecta, sancta esse desiit, nec ei praeter ritus & cerimonias in sacris obeundis, quas non obstante schismate, illibatas semper retinuit, quicquam remansit. Uti patet ex eorum monumentis, quae hic Romae in hunc diem conseruantur, in quibus etsi particulares haereses, aliique errores notabiles, quantum quidem obseruare licuit, non reperiantur, schismatis tamen aliis atque aliis temporibus facti, manifesta passim apparent indicia. Nam praeter Alexandrinum Pontificem, seu Patriarcham, neminem alium agnoscunt Ecclesiae Praesidem. in Liturgiis quoque eorum multa, [2] quae in antiquis patrum Cyrilli, Basilii, Gregoriique Liturgiis desunt, adiuncta reperio. Quemadmodum ex formula confessionis, quam offertorio subiungunt, patet. ubi Coadiutor Sacerdotis, ita confessionem orditur. Servi tui Hodie ministrantes Sacerdos, Diaconus, et omnes [3] Ministri, populus, et ego pauper servus tuus, et peccator absoluamur, per os Trinitatis Sanctae, Patris, Fily, et Spiritus Santi, et B. Mariae caeli secundi, Matris Dei, per os Michaelis, Gabrielis

  1. Marginalia: 'Copto- Aethiopica Ecclesiae, schisma.'.
  2. Marginalia: 'Copto-aethiopica Ecclesia alius praeter Alexandrinum Pontifice nocognoscit.'.
  3. Marginalia: 'Formula Confessionis usitata dictae Ecclesiae.'.
Copto- Aethiopica Ecclesiae, schisma. +, Copto-aethiopica Ecclesia alius praeter Alexandrinum Pontifice nocognoscit. +  and Formula Confessionis usitata dictae Ecclesiae. +