Raphaelis, Urielis, et omnium Archangelorum, et nonaginta novem ordinum Angelorum, et mille millium ministrantium, et quorum nomina numerare nescimus, et 4 animalium, qui 6 alas habent, Seraphim, et Cherubim qui con 2 alis suis fciem suam, et cum duabus alis suis, pedes suos tegunt, cum duabus verò volant a fine mundi ad finem, et 24 Seniorum, et primorum Sanctorum Patrum, et quindecim Prophetarum, ac quatuordecim millium puerorum Bethleem, item per os 12 Apostolorum, et Sancti Iacobi Episcopi Hierolymitani, et S. Pauli, Timothei, Syllae, Barnabae, Titi, Philemonis, Clementis, et omnium septuaginta duorum Discipulorum, et quingentorum suorum sociorum, et aliorum Evangelistarum, et per os trecentorum et decem et octo Episcoporum; qui recta fide in Nicaena Synodo congregati fuerunt, et centum cinquaginta in Constantinopolitana; et ducentorum in Synodo Ephesina, et per os Pontificis nostri Severos, (Severi) Ioannis Chrysostomi oris aurei, Cyrilli, Basilii, Theophili, Athanasii, Gregorii, et Pontificum nostrorum, Matthaei, Gabrielis, Ioannis, Salamae, Bartholomaei, Isaac, Marci, et per os Ecclesiae Unicae, quae congregata fuit pe r Apostolos sanctos, et per me peccatorem absolvamini et impleamini gratia, ad gloria, et honorem Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Quo facto
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/68
From GATE
This page has not been proofread