profanam [1] Ecclesiam, atque idololatricam religionem, quam utrique genti communem fuisse Diodorus docet. Ritus enim, & cerimonias, consuetudinesque; Ecclesiam, caputque; eius comitari, nos quotidiana docet experientia. Atque ex dictis quoque patet, cur cum Coptitis Aethiopes aedem Martyrum utantur? Cum enim unam Ecclesiam sub uno Pastore constituerent, diraque; Diocletiani persecutione non Aegyptii tantum; sed & Aethiopes quoque infestati, ac gravissimis tormentis sublati pro Christi nomine,, Martyrii coronam adepti sint; communi quoque aera eos, videlicet epocha, seu radice, qua in memoriam gratiae tot sanctis concessi a Deo Martyrii, computandorum annorum initium sumerent, gaudere decebat. Unde miror, [2] Scaligerum caetera perspicacem, in expensione horum annorum gratiae, tam subito ignorantiam suam fateri voluisse; verba eius sunt. Annum gratiae vocant Aethiopes aeram Diocletiani, qua utuntur;causam appellationis ignoro. & in fine discursus, Aestuani aliquantum priusquam hos annos gratiae intelligere potui. Sed mirumnon est, virum uti in hoc, ita in multis aliis peccasse; ut, qui libros eorum non viderit, vel visos non intellexerit.
Porro sicuti Copto- Aethiopica Ecclesia primis temporibus sanctis moribus, & institutis