Page:APUG 1053.djvu/10

From GATE
Revision as of 08:39, 12 June 2018 by Gabriel King (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "dixisti Cosmiel; Sed cur Deus non ab aeterno creaturam intellectualem condidit, Sed tempori ipsam reservavit; convenientius enim fuisset, creaturam condere rationalem, quae ae...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


dixisti Cosmiel; Sed cur Deus non ab aeterno creaturam intellectualem condidit, Sed tempori ipsam reservavit; convenientius enim fuisset, creaturam condere rationalem, quae aeternùm eum amaret, quàm temporaneam post infinitas aeternitatis annorum myriades. Sosmiel. Abunde ex tuo illo proposito dubio patet, te aeternitatis rationem non capere. An nescis, nihil earum rerum, quae Deo coaevae et coaeternae concipiuntur, fieri aut creari posse, cum enim aeternitas omnis principii et finis sit expers, talis creatura esset condita, et non condita, quae contradictionem implicant; Supponit enim omne conditum principium aliquod, quo condi coepit, et quo dici possit; modò res est, quae ante non fuit, quae omnia incongrua sunt aeternitati; non condita verò talis res dici posset, quia condita ab aeterno, ergo omnis principii incapax, ergo - commensurata aeternitati Die, quod impossibile est, cum fieri non possit, ut creatum et finitum ab aeterno esse possit; coincideret enim cum aliqua perfectione Dei Simpliciter Simplici, quae Creàto competere non potest. Exquibus clarissimè patet, nullam creaturam ab aeterno crearu potuisse; neque Deum decuisse etiam per absolutam Dei Suam potentiam talem creare; quare omnia extra Deum in tempore condita Sunt, tum ad maiorem rerum omnium Subordinationem, tum ad distinctionem perfectionis quique debitam. Theodidactus. Captio veritatem, circa quam uti iam dudem anceps haesi, ita eam ratiocinio tui elucidast, ut eam tantum non demonstraris. perge itaque propositum nobis sermocinationis dilum prosegui. Cosmiel. Homo itaque eo fine à Deo conditus, ut amando Conditorem Suum eo tandem aeternùm frueretur cum Sempiterna felicitate; cum ecce diaboli livoris et invidiae rabie aestuantis astus et astutia tantum effecit, ut Protoplastus persuasus ex praevaricatione divini paecepti, odium Dei, ob offensam optimi Conditoris, quae gravis erat, et Suo modo quidem - tenus infinita, incurrerit prorsus irremediabile