in charactere spherico subitò coluri, meridiani, tropici, et aequator, amoris mundi, id est Solis semitae ( in Sole enim maximè amor viget mundatus, ) tota denique amoris sphaera elucescit ut vel
hinc intelligeretur; Amorem per universum diffusum omnibus in rebus esse. Cùm verò magna rerum in hoc mundo sit diversitas, necessarium est, eum ex contrariis saepe nasci, neque enim ulla pars múdi alteram
odit, nisi amore fui, ut pulchre in explicatione convivii Marsilius docet; et rursum eum contrariorum maximè effectricem causam, unde illud Plautinum oppido elegante. Diva Astartha hominum, Deorumque
vis, vita, Salus, rursum eademque est Pernices, mors, interibus, telliis, coelù, fidera, Iovis, quaecumque templa colimus, eius dicuntur nutu, Hinc Orpheus in Argonauticis non fine causa
hunc Amorem, ut mundi genium, et magnum antiquissimumque laudat.
Cùm enim Chaos ante mundum posuerit, ante Saturnum Iovem et caeteros
Deos, Amorem sanè in sinu definiens, ut principium, quo res informis
ornamentum seu κοσμόν perfectionemque desiderat. Cui et illud Maronis consonat.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/289
From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/289 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/289: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
This page has not been proofread